IV. [14]
Positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur, sine philosophia
non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed
ut sic adiuvet ut palaestra histrionem; parva enim magnis saepe rectissime
conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis variisque rebus sine
philosophia potest quisquam dicere;—[15] si
quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit
oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor; a quo censet
eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum
fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque
animorum partes pellerentur; quod idem de Demosthene existimari potest, cuius
ex epistulis intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—[16]
nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere
neque eam definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare
quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre,
ambigua distinguere. Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi
suppeditat copiam, de vita, de officiis, de virtute, de moribus? Satisne sine
multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi potest?
|