VII. Videmus enim
fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter
dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus!
Esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos. [23]
Sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est eitus in Bruto multum
tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe
omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam
sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior
exstitit quisquam nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei
quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi
Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas
magis credo fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius
viribus, non imbecillitate sua metiantur. [24]
Nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos
studio optimo iudicio minus firmo praeditos docere quae sit propria laus
Atticorum non alienum puto.
|