XI. [36]
Sed in omni re difficillimum est formam, qui charakter Graece dicitur, exponere
optimi, quod aliud aliis videtur optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod
non discedit a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius: omnes apud hunc
ornati elaboratique sunt versus, multo apud alterum neglegentius; fac alium
Accio; varia enim sunt iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae
forma maxime excellat. In picturis alios horrida inculta, abdita et opaca,
contra alios nitida laeta conlustrata delectant. Quid est quo praescriptum
aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque genere praestet et genera
plura sint? Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique in
omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret, idque ab eo posse qui
eius rei gnarus esset iudicari. [37] Sed
quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt
omnia, laudationum [scriptionum] et historiarum et talium suasionum, qualem
Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae,
reliquarumque scriptionum [rerum] formam, quae absunt a forensi contentione
eiusque totius generis quod Graece epideiktikon nominatur, quia quasi ad
inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
non quo neglegenda sit; est enim ilia quasi nutrix eius oratoris quem informare
volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere.
|