XII. Ab hac et
verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur
licentia. [38] Datur etiam venia concinnitati
sententiarum et arguti certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de
industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis
quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia
comparenturque contraria et ut pariter extrema terminentur eundemque referant
in cadendo sonum; quae in veritate causarum et rarius multo facimus et certe
occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea se studiose consectatum fatetur;
non enim ad iudiciorum certamen, sed ad voluptatem aurium scripserat. [39] Haec tractasse Thrasymachum Calchedonium
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde Byzantium multosque alios,
quos logodaidalous appellat in Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed
ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque
depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in
eorum tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus
deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi
sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam
quodam modo bellicum; primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota
est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius dicere.
|