XIII. [40]
Horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur
semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te; sed
concedas mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum concisus ei
Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur
arte quadam verba iunxisse, Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita
dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris
explere sententias; in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in
scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.
[41] Itaque ut ego, cum
a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me a ceteris facile patiebar, sic
Isocrates videtur testimonio Platonis aliorum iudicia debere contemnere. Est
enim, ut scis, quasi in extrema pagina Phaedri his ipsis verbis loquens Socrates:
Adulescens etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed quid de illo augurer libet
dicere. Quid tandem? Inquit ille. Maiore mihi ingenio videtur esse quam ut cum
orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad virtutem maior indoles; ut minime
mirum futurum sit si, cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere cui
nunc studet tantum quantum pueris reliquis praestet omnibus qui umquam
orationes attigerunt aut, si contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu
maiora concupiscat; inest enim natura philosophia in huius viri mente quaedam.
Haec de adulescente Socrates auguratur. [42] At
ea de seniore scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium
rhetorum hunc miratur unum; me autem qui Isocratem non diligunt una cum Socrate
et cum Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et solutum et
fluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico genere quod
diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et
palaestrae dicatum, spretum et pulsum foro. Sed quod educata huius nutrimentis
eloquentia [est] ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de
oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec ludorum atque pompae; nos autem
iam in aciem dimicationemque veniamus.
|