XIV. [43]
Quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo,
dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in
tradenda arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus,
sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus; nec quibus rebus ea
paretur exponemus, sed qualis nobis esse videatur. [44]
Ac duo breviter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam
necessaria et tamen cum multis paene communia. Nam et invenire et iudicare quid
dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria
magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia?
Noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et
rationum locos. [45] Nam quoniam, quicquid est
quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit
aut quale sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit,
recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic
excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocet
controversiam; latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in
universo sit probatum id in parte sit probari necesse;--[46]
haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis
rationem traducta appellatur thesis. In hac Aristoteles adulescentis non ad
philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque
partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit; idemque locos—sic enim
appellat—quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem
traheretur oratio.
|