XV. [47]
Faciet igitur hic noster—non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de
foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus—, ut, quoniam loci certi
traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo emanent etiam
qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia
expendet et seliget; non enim semper nec in omnibus causis ex isdem locis eadem
argumentorum momenta sunt. [48] Iudicium igitur
adhibebit nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil enim est
feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes
fecundae et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas
frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis aliena aut
non utilia gignuntur. [49] Quorum ab oratoris
iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et
habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque
omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod
oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit? [50]
Iam vero ea quae invenerit qua diligentia conlocabit? Quoniam id secundum erat
de tribus. Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris;
cumque animos prima adgressione occupaverit, infirmabit excludetque contraria;
de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque leviora.
|