I. Etsi tibi omnia suppetunt ea quae
consequi ingenio aut usu homines aut diligentia possunt, tamen amore nostro non
sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies
ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres,
sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et
distributione sub uno aspectu ponerentur. Quamquam plurimum natura valet, tamen
videtur in paucorum mensium negotio posse simulatio naturam vincere. Civitas
quae sit cogita, quid petas, qui sis. Prope cottidie tibi hoc ad forum
descendenti meditandum est: "Novus sum, consulatum peto, Roma est."
Nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. Semper ea res plurimum
dignitatis habuit; non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus
consulatu putari. Quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid es
ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis causis iudicium de
omni ingenio futurum sit. Eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse
seposita, ut parata ac prompta sint cura, et saepe quae de Demosthenis studio
et exercitatione scripsit Demetrius recordare. Deinde fac ut amicorum et
multitudo et genera appareant; habes enim ea quae qui novi habuerunt? - omnis
publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs
te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot conlegia, praeterea studio
dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cottidianam amicorum adsiduitatem
et frequentiam. Haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione
efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt,
obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Etiam hoc multum videtur adiuvare
posse novum hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium; prodest,
quorum in locum ac numerum pervenire velis, ab iis ipsis illo loco ac numero
dignum putari. Ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est
persuadendumque est iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse,
minime popularis fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo
consilio fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset
aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium. Praeterea
adulescentis nobilis elabora ut habeas, vel ut teneas studiosos quos habes;
multum dignitatis adferent. Plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis
putes esse. Si adduxeris ut ii qui non nolunt cupiant, plurimum proderunt.
|