XIX. [61]
Sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est.
Quem hoc uno excellere [id est oratione], cetera in eo latere indicat nomen
ipsum; non enim inventor aut compositor aut actor qui haec complexus est omnia,
sed et Graece ab eloquendo rhetor et Latine eloquens dictus est; ceterarum enim
rerum quae sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem,
id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
[62] Quamquam enim et
philosophi quidam ornate locuti sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate
loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis
voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut
locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato—, tamen horum
oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet. [63]
Loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de rebus
placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur, ut in eo
ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam
necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam,
de qua nunc agitur, secernere. [64] Mollis est
enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa
popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil
invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum; casta, verecunda, virgo
incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quamquam enim
omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata
nomine est.
[65] Sophistarum, de
quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem
volunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod,
cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam
persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius,
concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt,
intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores
varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque
similiter extrema definiunt.
|