XXI. [69]
Erit igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio quaerimus—is qui in foro
causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat. Probare
necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex
omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris, tot
sunt genera dicendi: subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in
flectendo; in quo uno vis omnis oratoris est. [70]
Magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et
quasi temperator huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid cuique
opus sit et poterit quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiae
sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione
nihil est difficilius quam quid deceat videre. Prepon appellant hoc Graeci, nos
dicamus sane decorum; de quo praeclare et multa praecipiuntur et res est
cognitione dignissima; huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in
poematis et in oratione peccatur. [71] Est
autem quid deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis.
Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas
nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere
tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid
deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et in
personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt.
[72] Itaque hunc locum
longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare—non cum de recto
ipso disputant, nam id quidem unum est—, grammatici in poetis, eloquentes in
omni et genere et parte causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum
apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de
maiestate populi Romani summisse et subtiliter!
|