XXIV. unum aberit, quod quartum
numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum illud, suave et adfluens.
Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quod
in hoc oratore dominabitur verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.
[80] Supellex est enim
quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus
autem verborum duplex: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in
propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat; in
alienis aut translatum et factum aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum
aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata ac prisca sunt in propriis, nisi
quod raro utimur. [81] Conlocata autem verba
habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non
maneat manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si
verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora. Ergo
ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in
transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et
verborum et sententiarum demissior; ea translatione fortasse crebrior, qua
frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si
quidem est eorum gemmare vitis, sitire agros, laetas esse segetes, luxuriosa
frumenta. [82] Nihil horum parum audacter, sed
aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen,
docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam
ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi
uteretur amplissimo;
|