XXV. itaque illud indecorum, quod quale
sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur
idque in oratione humili ponitur quod idem in alia deceret.
[83] Illam autem
concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci
quasi aliquos gestus orationis schemata appellant, quod idem verbum ab eis
etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem
nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius; nam
sic ut in epularum apparatu a magnificentia recedens non se parcum solum sed
etiam elegantem videri volet, et eliget quibus utatur; [84]
sunt enim pleraque apta huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae. Nam
illa de quibus ante dixi huic acuto fugienda sunt: paria paribus relata et
similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi
quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium
delectationis manifesto deprehensum appareat; [85]
itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam et clamorem
requirent, erunt ab hac summissione orationis alienae; ceteris promiscue poterit
uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam
usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa sententiarum lumina
adsumet, quae non erunt vehementer inlustria. Non faciet rem publicam loquentem
nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una
complexione devinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem
informamus, aut exspectanda aut postulanda; erit enim ut voce sic etiam
oratione suppressior. [86] Sed pleraque ex
illis convenient etiam huic tenuitati, quamquam isdem ornamentis utetur
horridius; talem enim inducimus. Accedet actio non tragica nec scaenae, sed
modica iactatione corporis, vultu tamen multa conficiens; non hoc quo dicuntur
os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.
|