XXVI. [87]
Huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum
valent; quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Vtetur
utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo mittendoque
ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud agimus. [88]
Illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne
scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in
calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut
sua persona aut iudicum aut tempore alienum. haec enim ad illud indecorum
referuntur. [89] Vitabit etiam quaesita nec ex
tempore ficta, sed domo adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis
et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo adversarios figet
nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo. Quibus exceptis sic utetur sale
et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, cum id
certe sit vel maxime Atticum. [90] Hanc ego
iudico formam summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici; quoniam
quicquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E
quibus tamen non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter
ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur
urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni,
hoc maioris artis.
[91] Vberius est aliud
aliquantoque robustius quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam
illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum,
suavitatis autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam
autem illud ornatum copiosumque summissius.
|