XXVII. [92]
Huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis forma
suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo
iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur, tum
inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata. Translata
dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut
inopiae causa transferuntur; immutata, in quibus pro verbo proprio subicitur
aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti. [93]
Quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum dixit Ennius
arce et urbe orba sum, alio modo, [si pro patria arcem dixisset; et] horridam
Africam terribili tremere tumultu [cum dicit pro Afris immutate Africam]: hanc
hypallagen rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, metonymian
grammatici vocant, quod nomina transferuntur; [94]
Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem nem, quam
katachresin vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis
propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet. Iam cum fluxerunt
continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci
appellant allegorian: nomine recte, genere melius ille qui ista omnia
translationes vocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et
quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores. [95] In idem genus orationis—loquor enim de illa
modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum;
latae eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine
contentione dicentur. Quid multa? E philosophorum scholis tales fere evadunt;
et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem dico probabitur. [96] Est enim quoddam etiam insigne et florens
orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum
inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed
spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua loquor mediocritate
consedit.
|