XXVIII. [97]
Tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto vis maxima
est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam
in civitatibus plurimum valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu
magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se
adsequi posse diffiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni
modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus; inserit novas
opiniones, evellit insitas. [98] Sed multum
interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto
elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit, hoc uno
perfecto magnus orator est, et si non maximus; minimeque in lubrico versabitur
et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et
temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipites
dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedit, ut saepe fit, magnum
tamen periculum non adibit: alte enim cadere non potest. [99]
At vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum
est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam
copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus. Ille
enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam, medius suavis,
hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui
enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte
facete dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex
parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere
apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur.
[100] Tenemus igitur,
Brute, quem quaerimus, sed animo; nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua
tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem.
|