XXIX.
Sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius. Quis est
igitur is? Complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et
humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo
is, inquies, umquam fuit. Ne fuerit. [101] Ego
enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua
dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere
possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed
illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi
eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit igitur
eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate,
magna graviter dicere. [102] Tota mihi causa
pro Caecina de verbis interdicti fuit: res involutas definiendo explicavimus,
mus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia
lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne
retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omni genere
amplificationis exarsimus. [103] At haec
interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris
non reperitur gentis? Quod in Habiti? Quod in Corneli? Quod in plurimis nostris
defensionibus? Quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel ipsi
possent legere qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus [oratoris]
cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen
atque adumbratio. [104] Non adsequimur; at
quid sequi deceat videmus. Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo
tantum abest ut nostra miremur, et usque eo difficiles ac morosi sumus, ut
nobis non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus eminet inter omnis
in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas; ita sunt avidae et
capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.
|