XXX. [105]
Sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum
esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et
tamen nostra etiam lectitas, vides profecto illum multa perficere, nos multa
conari, illum posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere. Nam ille
magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis; nos minus.
Magnum fecissemus, si quidem potuissemus
quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens
nemo erat. [106] Atqui si Antonio Crassus
eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam
Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius,
non multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus apti, Crassum
dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter in omnia
genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque
eramus et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis [dicendi] audiendi
incredibilia studia convertimus. [107] Quantis
illa clamoribus adulescentuli diximus [de supplicio parricidarum], quae
nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus: Quid enim tam
commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?
Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant; ita moriuntur ut
eorum ossa terram non tangant; ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur;
ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et quae
sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non tam re et maturitate quam
spe et exspectatione laudati. Ab hac etiam indole iam illa matura: "Vxor
generi, noverca filii, filiae paelex." [108]
Nec vero hic erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim
illa [pro Roscio] iuvenilis redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam
paulo hilariora, ut pro Habito, pro Cornelio compluresque atiae. Nemo enim
orator tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra,
eaque hanc ipsam habent quam probo varietatem.
|