XXXIII. [116] Et quoniam in omnibus quae ratione docentur
et via primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim inter eos qui
disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec
ad exitum perveniri potest—, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque
re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio
oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis,
explicato genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis sive formae
sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio. [117]
Erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem
possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis
disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad
commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum
res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque
praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat
aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non
doctorem volo. [118] Nec vero a dialecticis
modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos.
Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate
patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil
de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus
animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam,
sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
|