XXXIV. [119]
De materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim
prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet
quibus verbis quidque dicat [aut quo modo]—quem etiam, quo grandior sit et
quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse
ignarum volo. Omnia profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas,
excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet. [120]
Cum illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana. Ius civile
teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid est enim turpius quam
legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et
civilis iuris ignarus? Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris
ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam imperiosorum populorum et
regum inlustrium; quem laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui
conservatis notatisque temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum
septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire autem quid ante quam
natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis,
nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur? Commemoratio
autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et
auctoritatem orationi adfert et fidem. [121]
Sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit genera primum ipsa
cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res
controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine,
verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur
esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri
solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari videmus.
|