XXXVII. [128] Duo restant enim, quae bene tractata ab
oratore admirabilem eloquentiam faciunt. Quorum alterum est, quod Graeci
ethikon vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem
accommodatum; alterum, quod idem pathetikon nominant, quo perturbantur animi et
concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad
benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens incensum incitatum, quo causae
eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. [129]
Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu
saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus
orator non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in senatu
accusatus obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio
pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. [130] Quid ego de miserationibus loquar? Quibus
eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen
omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore
adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me [enim] ipsum paenitet quanta sint—,
sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem
maiora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur videri solent.
|