XXXVIII. [131] Nec vero miseratione solum mens iudicum
permovenda est—qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus
perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam
filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum—, sed est faciendum
etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur,
oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat; qua in
varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. [132] Nullo enim modo animus audientis aut
incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit,—dicerem
perfectum, si ita iudicarem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem;
sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi inflammat, ut me ipse
non teneam; nec umquam is qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum
perveniret oratio. Vterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis
vel Latinis, si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed Crassi perpauca
sunt nec ea iudiciorum, nihil Antoni, nihil Cottae, nihil Sulpici; dicebat
melius quam scripsit, Hortensius. [133] Verum
haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus,
aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex
eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem
publicam adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita
in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur
quidem.
|