XLV. [152]
Sed Graeci viderint; nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces conceditur.
Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae
praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
vos,
qui accolitis Histrum fluvium
atque algidam
et ibidem:
quam numquam vobis Grai atque
barbari.
At Ennius saepe
Scipio invicte,
et semel quidem nos:
hoc motu radiantis etesiae in
vada ponti.
[153] Hoc idem nostri
saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego vocalis?
Sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi'
modis, in vas' argenteis, palmi' crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius
quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam ut duellum
bellum, [et] duis bis, sic Duellium cum qui Poenos classe devicit Bellium
nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba
saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala
factus est nisi fuga litterae vastioris? Quam litteram etiam e maxillis et
taxillis et paxillo et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit. [154] Libenter etiam copulando verba iungebant,
ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria verba sunt. Ain
pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle,
dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non olet
unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum?
Quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi
autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et
cum te, ut esset simile illis nobiscum atque vobiscum.
|