XLVI. [155]
Atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt.
Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant:
an dabat hanc consuetudo licentiam? Itaque idem poeta qui inusitatius
contraxerat:
patris mei meum
factum pudet
pro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapit
pro exitiorum, non dicit liberum, ut
plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti
volunt:
neque
tuom umquam in gremium extollas liberorum ex te genus,
et idem:
namque
Aesculapi liberorum.
At ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,
quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium
socii, augurium atque extum interpretes;
idemque pergit:
postquam
prodigium horriferum, portentum pavos;
quae non sane sunt in omnibus neutris
usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:
nihilne
ad te de iudicio armum accidit?
[156] quam centuriam
fabrum et procum, ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum
aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut
decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid dixit Accius?
video
sepulcra duo duorum corporum;
idemque
mulier
una duum virum.
Quid verum sit intellego; sed alias ita
loquor ut concessum est, ut hoc [vel] pro deum dico vel pro deorum, alias ut
necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium nummum, non
sestertiorum nummorum, quod in his consuetudo varia non est.
|