XLVII. [157]
Quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse?
Quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum
usitate. Itaque utrumque Terentius:
eho tu, cognatum tuom non noras?
Post idem
Stilponem inquam noveras.
Sient plenum est, sint imminutum; licet
utare utroque.
Ergo ibidem:
quae quam sint cara post carendo
intellegunt,
quamque attinendi magni dominatus sient.
Nec vero reprehenderim
scripsere alii rem
et scripserunt esse verius sentio, sed
consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.
isdem campus habet
inquit Ennius; et in templis: EIDEM
PROBAVIT; at isdem erat verius, nec tamen eisdem ut opimius; male sonabat
isdem: impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et
posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me
hercule quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur, nescire
dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem? Credo, quod erat insuavius. [158] Vna praepositio est af, quae nunc tantum in
accepti tabulis manet ac ne his quidem omnium, in reliquo sermone mutata est;
nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne verum sit an ab
an abs. Quid si etiam abfugit turpe visum est et abfer noluerunt, aufugit et
aufer maluerunt? Quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo
reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret,
dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros dicere quam ut veritas postulabat.
Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero
esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit,
rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem commutavit, ut
subegit, summovit, sustulit.
|