XLVIII. [159] Quid in verbis iunctis? Quam scite
insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem,
concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo
non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam
instituto? Indoctus dicimus brevi prima littera, insatius producta, inhumanus
brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt
quae in sapiente atque felice, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter;
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem:
reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvare.
Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. [160]
Quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in vocali
aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem
dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset,
usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reservavi. Orcivios tamen et
Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per
aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam Pyrrhum;
vi patefecerunt Bruges,
non Phryges, ipsius antiqui declarant
libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum
Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris
casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et
Phryges, et Pyrrhum aurium causa dicimus. [161]
Quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum,
quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam
litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus
quam nunc fugiunt poetae novi. Sic enim loquebamur:
qui est omnibu' princeps
non omnibus princeps, et:
vita illa dignu' locoque
non dignus. Quod si indocta consuetudo
tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
[162] Haec dixi brevius quam si haec de re una
disputarem—est enim locus hic late patens de natura usuque verborum—longius
autem quam instituta ratio postulabat.
|