XLIX. Sed quia rerum
verborumque iudicium in prudentia est, vocum autem et numerorum aures sunt
iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in
illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis
voluntas aurium, quibus probari nitebamur, aut ars eius conciliandae
reperienda. [163] Duae sunt igitur res quae
permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus.
Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut
poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
Qua pontus Helles, [supera Tmolum ac Tauricos:
locorum splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus
insuavissima littera:
finis frugifera et efferta arva Asiae
tenet.
[164] Qua re bonitate
potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui
paenitet:
qua tempestate Helenam Paris
et quae sequuntur. Immo vero ista
sequamur asperitatemque fugiamus:
habeo istanc ego perterricrepam
itemque:
versutiloquas malitias.
Nec solum componentur verba ratione, sed
etiam finientur, quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et finiuntur
aut ipsa compositione et quasi sua sponte, aut quodam genere verborum, in
quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similis sive
paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt,
etiam si nihil est factum de industria. [165]
In huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de
genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta, sed
nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa
arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti,
sed imbuti sumus. Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo debent
referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum. [166]
Quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa
oratio sed etiam versus efficitur:
eam quam nihil accusas damnas
condemnas dixisset qui versum effugere
vellet—,
bene quam meritam esse autumas [dicis]
male merere? Id quod scis prodest nihil;
id quod nescis obest?
Versum efficit ipsa relatio
contrariorum. Idem esset in oratione numerosum: Quod scis nihil prodest; quod
nescis multum obest.
|