LI. Post inventa
conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque
usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores videmus. [170] Sed habet nomen invidiam, cum in oratione
iudiciali et forensi numerus [Latine, Graece rhythmos] inesse dicitur. Nimis
enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si etiam in dicendo numeri
ab oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et
eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis,
iure; sin probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere
orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? Hic enim invidiosus
numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod
fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe natura; et quae valde laudantur
apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur. [171]
Et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos
nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere:
versibus, quos olim Fauni vatesque
canebant,
mihi de antiquis eodem modo non licebit?
Praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos
ausi reserare;—legi enim audivique non nullos, quorum prope modum absolute
concluderetur oratio. Quod qui non possunt, non est eis satis non contemni,
laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti
imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui
nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.
[172] Quod si auris tam
inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit
auctoritas? Omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam
orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi ipsi oratores
esse debebant. Sed quis omnium doctior, quis acutior, quis in rebus vel
inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? Quis porro Isocrati est
adversatus infensius? Is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet.
Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus
scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero
eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non
probent? Nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt. [173]
Quod si ita est—nec vero aliter existimo—quid, ipsi suis sensibus non moventur?
Nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans,
nihil redundans? In versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba
aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet
nec illud quod offendit aut curat aut in quo offendit intellegit; et tamen
omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum
iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
|