LII. [174]
Visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi
ipsi, qui et haec et alia nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis
dicta sunt possumus? Sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime
scriptis te id vel maxime velle perspexerim? Primum ergo origo, deinde causa,
post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque
numerosae.
Nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc
in eius summis laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit.
Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate,
tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum
iucunditatis causa tum ut varietas occurreret satietati. [175]
Quod ab eis vere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere
scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit
Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta numerose. Nam, ut paulo
ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis
relata contraria, quae sua sponte, etiam si id non agas, cadunt plerumque
numerose, Gorgias primum invenit, sed eis est usus intemperatius. Id autem est
genus, ut ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum. [176] Horum uterque Isocratem aetate praecurrit,
ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis
faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem
avidior est generis eius et his festivitatibus sic enim ipse censet—insolentius
abutitur; quas Isocrates tamen, cum audivisset adulescens in Thessalia senem
iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin etiam se ipse tantum quantum aetate
procedebat—prope enim centum confecit annos—relaxabat a nimia necessitate
numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum
iam admodum esset senex; in quo dicit sese minus iam servire numeris quam
solitus esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat.
|