II. Ac multum etiam novitatem tuam adiuvat
quod eius modi nobiles tecum petunt ut nemo sit qui audeat dicere plus illis
nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. Nam P. Galbam et L. Cassium
summo loco natos quis est qui petere consulatum putet? Vides igitur amplissimis
ex familiis homines, quod sine nervis sint, tibi paris non esse. At Antonius et
Catilina molesti sunt. Immo homini navo, industrio, innocenti, diserto,
gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a pueritia
sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus,
vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco
certare non posse, ex senatu eiectum scimus optimorum censorum existimatione,
in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, cum ad tabulam
quos poneret non haberet (quo tamen in magistratu amicam quam domi palam
haberet de machinis emit); in petitione autem consulatus caupones omnis
compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et populo Romano
supplicare. Alter vero, di boni! quo splendore est? Primum nobilitate eadem qua
+Catilina+. Num maiore? Non. Sed virtute. Quam ob rem? Quod Antonius umbram
suam metuit, hic ne leges quidem, natus in patris egestate, educatus in sororiis
stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in
equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum
Titiniorum ac Nanneiorum ac Tanusiorum capita demetebant, Sulla unum Catilinam
praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum,
equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate quietum,
suis manibus occidit.
|