LVI. ita translata aut
facta aut coniuncta verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine
cotidianoque sermone. Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam
necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et
cognitus quasi quandam palaestram et extrema liniamenta orationi attulit. [187] Quod si et angusta quaedam atque concisa et
alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere
natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate; quibus implicata atque
permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est eius modi
vi naturam numeri contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus,
incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat.
Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.
[188] Sed hi numeri
poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus est igitur
numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam
omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros,
partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti
aut altero tanto aut sesqui esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex
iambus, sesquiplex paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? Quibus
ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse est. [189]
Sed quaeritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis
in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe in oratione per
imprudentiam dicimus. Est id vehementer vitiosum, sed non attendimus neque
exaudimus nosmet ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possumus;
magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile
agnoscit auditor; sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam
saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et longa animi
provisione fugiendum. [190] Elegit ex multis
Isocrati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis
nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos; quo quid potest esse
turpius? Etsi in legendo fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex primo
verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit
insequentis sententiae; ita factus est anapaestus is qui Aristophaneus
nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic
corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose
inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in
solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
|