LVII. [191]
Sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum sit. Sunt
enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut
is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille
dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior. Ephorus
autem, levis ipse orator et profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut
dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim paean habebat tris
brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat
verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo; quorum quod alter e
longis constet alter e brevibus, fieri alteram nimis incitatam alteram nimis
tardam orationem, neutram temperatam. [192]
Sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et qui paeana
praetereunt, non vident mollissimum a sese numerum eundemque amplissimum
praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum
grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vulgari esse
sermone. Ita neque humilem et abiectam orationem nec nimis altam et exaggeratam
probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos qui audient ad maiorem
admirationem possit traducere. [193] Trochaeum
autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, quia contractio et
brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana probat eoque ait uti omnis, sed
ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita
factos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesquiplex aut duplex
aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt
rationem, nullam dignitatis. [194] Iambus enim
et dactylus in versum cadunt maxime; itaque ut versum fugimus in oratione, sic
hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec quicquam
inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus ad versum, quo
libentius eum recepit oratio. Ephorus vero ne spondeum quidem, quem fugit,
intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes,
non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et
intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione, si ponatur extremus,
quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud
Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur. [195]
Ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec
enim effugere possemus animadversionem, si semper isdem uteremur, quia nec
numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet
oratio—alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum
nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur; ut ab altero non
delectere, alterum oderis—; [196] sit igitur,
ut supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa,
paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris,
quos ille praeterit, temperata.
|