LVIII. Quos autem
numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque
etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim
frequentissimus est in eis quae demisso atque humili sermone dicuntur; [197] paean autem in amplioribus, in utroque
dactylus. Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et
temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae
orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum
ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi
censent, verba dico, et sententias, eaque dum animis attentis admirantes
excipiunt, fugit eos et praetervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa
delectarent minus. [198] Nec vero is cursus
est numerorum—orationis dico, nam est longe aliter in versibus—, nihil ut fiat
extra modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi
fluctuans sed aequabiliter constanterque ingrediens numerosa habetur oratio.
Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed
quod ad numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti quam
versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit
necesse; in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immoderata aut
angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam
tibicini percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis
clausa et terminata est, quod voluptate aurium iudicatur.
|