LIX. [199]
Solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in primis
partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose
oportere terminarique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat? non ut solum;
ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Qua re cum aures extremum
semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad
hunc exitum iam a principio ferri debet verborum illa comprehensio et tota a
capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat. [200]
Id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque
etiam sine scripto dicent similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum.
Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque verba concurrunt, quae
mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco
respondeant; quorum discriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque
omnia illa et prima et media verba spectare debent ad ultimum. [201]
Interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio,
ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in
numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae
poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim in utroque
et materia et tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione verborum.
|