LX. Ternae autem sunt
utriusque partes: verborum translatum, novum, priscum .- nam de propriis nihil
hoc loco dicimus—; conlocationis autem eae quas diximus, compositio,
concinnitas, numerus. [202] Sed in utroque
frequentiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba cum crebrius
tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem
fit in numeris, in quibus quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec
nimis esse diversa eque nullo modo coniuncta intellegi licet. Ita fit ut non
item in oratione ut in versu numerus exstet idque quod numerosum in oratione
dicitur non semper numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut
constructione verborum. [203] Ita si numerus
orationis quaeritur qui sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si
locus, in omni parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium voluptate; si
componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta
et extrema nobis in dividendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad
delectationem; si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione verborum;
si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in versibus, quorum modum notat
ars, sed aures ipsae tacito eum sensu sine arte definiunt.
|