LXI. [204]
Satis multa de natura; sequitur usus, de quo est accuratius disputandum. In quo
quaesitum est in totone circuitu illo orationis, quem Graeci periodon, nos tum
ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut
circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque
parte numerus tenendus sit; deinde cum aliud videatur esse numerus aliud
numerosum, quid intersit. [205] Tum autem in
omnibusne numeris aequaliter particulas deceat incidere an facere alias
breviores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque partibus, pluribusne
an singulis, imparibus an aequalibus, et quando aut istis aut illis sit
utendum; quaeque inter se aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla
sit in eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet, qua ratione
numerosa fiat oratio. [206] Explicandum etiam
est unde orta sit forma verborum dicendumque quantos circuitus facere deceat
deque eorum particulis et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque
utrum una species et longitudo sit earum anne plures et, si plures, quo loco
aut quando quoque genere uti oporteat. Postremo totius generis utilitas
explicanda est, quae quidem patet latius; non ad unam enim rem aliquam, sed ad
pluris accommodatur.
[207] Ac licet non ad
singula respondentem de universo genere sic dicere, ut etiam singulis satis
responsum esse videatur. Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc,
quod in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in aliis, id est in
historia et in eo quod appellamus epideiktikon placet omnia dici Isocrateo
Theopompeoque more illa circumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa
currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutisque sententiis. [208] Itaque postea quam est nata haec vel
circumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus, si ita licet
dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit orationem generis eius quod
esset ad delectationem comparatum remotumque a iudiciis forensique certamine,
quin redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias. Nam cum is est
auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attemptetur,
gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.
|