LXIV. Sed sunt
clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant. Nam et creticus, qui est e
longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba
longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit
duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget,
iacet in extremo, aut e totidem brevibus et longa, [in] quem optime cadere
censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono. [216]
Ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus,
hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem
dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem
enim pedum gravitate sua et tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes
nomino, non loquor de uno pede extremo: adiungo, quod minimum sit, proximum
superiorem, saepe etiam tertium. [217] Ne
iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis
trochaeus, sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e longa et
duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad
extremum, si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim interest uter sit
eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt, si quis eorum in
extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus; nihil enim
interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an
longa sit ne in versu quidem refert. [218] Qua
re etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum,
quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam paean, quod pluris
habeat syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non pes habetur. Est quidem, ut
inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus
aptissimus orationi vel orienti vel mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco
mihi videtur aptior creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus
longis, brevi, longa, ut est hoc: amicos tenes, quovis loco aptus est, dum
semel ponatur: iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem
facit.
|