LXV. [219]
His igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur
manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati. Et quia non
numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante
dictum est, concinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa verba
sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum:
Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum
efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si quae veteres
illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam aetatem, apte numeroseque
dixerunt, ea non numero quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt. [220] Formae vero quaedam sunt orationis, in
quibus ea concinnitas est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari
refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae similiter cadunt verba
verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat,
quo de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia facultatem
adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita sunt arta et
astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus. Multum interest utrum numerosa
sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio; alterum si
fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens
est oratio.
|