LXVI. [221]
Sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut
forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus
quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris causis
maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena
comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et auris impleat
et neque brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam utrumque non
numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius
procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitudo obtudisse.
Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu et est liberior
aliquanto oratio. [222] [E quattuor igitur
quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.]
His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu
coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab
isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse
numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud
est Crassi: "Missos faciant patronos; ipsi prodeant";—nisi intervallo
dixisset "ipsi prodeant", sensisset profecto se fudisse senarium;
omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo; [223]—"cur
clandestinis consiliis nos oppugnant? Cur de perfugis nostris copias comparant
contra nos?" Prima sunt illa duo, quae kommata Graeci vocant, nos incisa
dicimus; deinde tertium kolon illi, nos membrum; sequitur non longa—ex duobus
enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit;
et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo.
|