LXIX. Sed magnam
exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt
simile faciamus, ne aut verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut
volvatur oratio; [230] quod se L. Caelius
Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum
simplicem qui nos nihil celet, sapientem qui serviendum necessitati putet! Sed
hic omnino rudis; nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis
excusatio non probatur; nihil est enim necesse et, si quid esset, id necesse
tamen non erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit,
cui se purgat, veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen
aptius explet concluditque sententias. Apud alios autem et Asiaticos maxime
numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa
numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit,
infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant
versiculorum simillimum. [231] Tertium est, in
quo fuerunt fratres illi Asiaticorum rhetorum principes Hierocles et Menecles
minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum
regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia. Sed apud
eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia qui
fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur,
neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens
concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper
versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit. Nam de laudibus multa
diximus, quibus sunt illa perspicue vitia contraria.
|