LXX. [232]
Quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris bene
structam conlocationem dissolvas permutatione verborum;—corrumpatur enim tota
res, ut [et] haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: "Neque me
divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii
mercatoresque superarunt": immuta paululum, ut sit multi superarunt
mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: "Neque
vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Marcellos Maximosque
multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt"; verba permuta sic, ut sit
"vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque": adde tertium: "Neque vero
ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem
Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro
potuisse superari"; fac ita: "potuisse superari ab aliquo Syro aut
Deliaco"; [233] videsne, ut ordine
verborum paululum commutato, isdem tamen verbis stante sententia, ad nihilum
omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias
dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato in
quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac
solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: "Abesse non potest quin
eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet"; quanto aptius,
si ita dixisset: "Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos
improbare!" [234] Hoc modo dicere nemo
umquam noluit nemoque potuit quin dixerit; qui autem aliter dixerunt, hoc
adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi vero Trallianus
fuerit Demosthenes! Cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta
ferrentur.
|