PARADOXON I.
ÜOti mÒnon tÚ kalÚn égayÒn.
[6] Vereor, ne cui
vestrum ex Socraticorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta
haec videatur oratio, dicam, quod sentio, tamen, et dicam brevius, quam res
tanta dici potest. Numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta
magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxume astricti sunt,
voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus
his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent. Neque enim
umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent
libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. [7]
In quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro
prudentiam, qui haec inbecilla et commutabilia [pecuniae membra] verbo bona
putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent. Potestne
bonum cuiquam malo esse, aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non
bonus? Atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis. [8] Quam ob rem licet inrideat, si qui vult, plus
apud me tamen vera ratio valebit quam vulgi opinio; neque ego umquam bona
perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe
laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem; cuius
quom patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis
rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret, 'Ego vero',
inquit, 'facio; nam omnia mecum porto mea.' [9]
Ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam
bona. Quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? Si, quod recte fit et honeste et
cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute
est, id solum opinor bonum. [10] Sed haec
videri possunt odiosiora, cum lentius disputantur; vita atque factis inlustrata
sunt summorum virorum haec, quae verbis subtilius, quam satis est, disputari
videntur. Quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii,
qui hanc rem publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad
avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut
epularum ad voluptates. [11] Ponite ante oculos
unum quemque veterum. Voltis a Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis
ipsis, qui liberaverunt? Quibus tandem gradibus Romulus escendit in caelum?
iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? Quid? a Numa
Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictiles urnulas fuisse
quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? Omitto reliquos; sunt enim omnes
pares inter se praeter Superbum. [12] Brutum si
qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii
socios, quid spectaverint, quid secuti sint, num quis existat, cui voluptas,
cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud
propositum fuisse videatur? Quae res ad necem Porsennae C. Mucium inpulit sine
ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem contra omnes hostium copias tenuit in
ponte solum? quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas
hostium copias? quid continentia C. Fabrici, quid tenuitas victus M'. Curi
sequebatur? quid? duo propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui
Carthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt, quid?
Africanus maior, <quid? minor,> quid? inter horum aetates interiectus
Cato, quid? innumerabiles alii (nam domesticis exemplis abundamus) cogitassene
quicquam in vita sibi esse expetendum, nisi quod laudabile esset et praeclarum,
videntur? [13] Veniant igitur isti inrisores
huius orationis ac sententiae et iam vel ipsi iudicent, utrum se horum
alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui
tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C.
Fabrici, qui nihil habuit eorum, nihil habere voluit, similes malint. [14] Atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc
transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent, illud arte
tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum; quae quidem mihi
vox pecudum videtur esse, non hominum. Tu, cum tibi sive deus sive mater, ut
ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque
divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter
quadripedem aliquam putes interesse? Quicquam bonum est, quod non eum, qui id
possidet, meliorem facit? [15] Ut enim est
quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime; neque est ullum
bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari. Quid autem est
horum in voluptate? melioremne efficit aut laudabiliorem virum? an quisquam in
potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert? Atqui si voluptas,
quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque
quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est
aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.
|