PARADOXON III.
ÜOti ýsa tå èmartÆmata kaÐ tå
katory‰mata.
[20] Parva, inquit, est
res. At magna culpa; nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum
metienda sunt. In quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus,
ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est. Auri navem evertat
gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil
interest. Lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam
si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine; peccavit vero nihilo
minus, siquidem est peccare tamquam transire lineas; quod cum feceris, culpa
commissa est; quam longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam
transeundi culpam nihil pertinet. Peccare certe licet nemini. Quod autem non
licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere. Id si nec maius nec minus
umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper
unum et idem est, quae ex eo peccata nascantur, aequalia sint oportet. [21] Quodsi virtutes sunt pares inter se, paria
esse etiam vitia necesse est. Atqui pares esse virtutes, nec bono viro meliorem
nec temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapiente sapientiorem
posse fieri facillume potest perspici. An virum bonum dices, qui depositum
nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in
decem milibus pondo auri non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua
libidine continuerit, in aliqua effuderit? [22]
Una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi
potest, quo magis virtus sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur. Etenim
si bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius
quicquam inveniri potest. Sequitur igitur, ut etiam vitia sint paria, siquidem
pravitates animi recte vitia dicuntur. Atqui, quoniam pares virtutes sunt,
recte facta, quando a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque
peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est. [23]
'A philosophis', inquit, 'ista sumis.' Metuebam, ne 'a lenonibus' diceres.
'Socrates disputabat isto modo.' Bene hercule narras; nam istum doctum et
sapientem virum fuisse memoriae traditum est. Sed tamen quaero ex te, quoniam
verbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum, quid
baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac
sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla
possit. Quae vis est enim, quae magis arceat homines ab improbitate omni, quam
si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis
ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint,
eandem esse labem lubidinis? [24] 'Nihilne
igitur interest' (nam hoc dicet aliquis), 'patrem quis necet anne servum?' Nuda
ista si ponas, iudicari, qualia sint, non facile possint. Patrem vita privare
si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos
vivere maluerunt, parricidae fuerunt. Ergo et parenti non numquam adimi vita
sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest. Causa igitur haec,
non natura distinguit; quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si
utroque adiuncta est, paria fiant necesse est. [25]
Illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur,
in patris vita violanda multa peccantur; violatur is, qui procreavit, is, qui
aluit, is, qui erudivit, is, qui in sede ac domo atque in re publica
conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est. Sed
nos in vita, non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat,
spectare debemus; quicquid non oportet, scelus esse, quicquid non licet, nefas
putare debemus. Etiamne in minimis rebus? Etiam, siquidem rerum modum figere
non possumus, animorum modum tenere possumus. [26]
Histrio si paulum se movit extra numerum, aut si versus pronuntiatus est
syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur; in vita tu, quae omni
gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices?
Poetam non audio in nugis; in vitae societate audiam civem digitis peccata
dimetientem sua? Si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri? cum,
quicquid peccetur, perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata
autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse
videatur.
|