PARADOXON V.
ÜOti mÒnow ž sofÚw §leÊyerow kaÐ pçw
afrwn douloj.
[33] Laudetur vero hic
imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur! Quo modo aut cui
tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare?
Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat
avaritiam, ceteras animi labes repellat, tum incipiat aliis imperare, cum ipse
improbissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit; dum quidem his
oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. Praeclare
enim est hoc usurpatum a doctissimis (quorum ego auctoritate non uterer, si
mihi apud aliquos agrestes haec habenda esset oratio; cum vero apud
prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si
quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?) dictum est igitur ab
eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem. [34]
Quid est enim libertas? Potestas vivendi, ut velis. Quis igitur vivit, ut volt,
nisi qui recte vivit? qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque
provisa est, qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et
colit, quia id salutare esse maxime iudicat, qui nihil dicit, nihil facit,
nihil cogitat denique nisi libenter ac libere, cuius omnia consilia resque
omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla
res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem
etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens
poeta dixit, 'suis ea cuique fingitur moribus.' Soli igitur hoc contingit
sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus. [35]
Quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et
confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem. Igitur omnes
improbi servi. Nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile. Non
enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo
aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti
animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnes leves, omnes
cupidos, omnes denique improbos esse servos? [36]
An ille mihi liber, cui mulier imperat, cui leges imponit, praescribit, iubet,
vetat, quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet?
Poscit, dandum est; vocat, veniendum est; eicit, abeundum; minatur,
extimescendum. Ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiamsi in
amplissima familia natus sit, appellandum puto. Atque in pari stultitia sunt,
quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos
aedificia magnifica nimio opere delectant. 'At sumus', inquit, 'principes
civitatis.' Vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis. [37] Sed ut in magna familia sunt alii lautiores,
ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista,
qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum
servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus
dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent. 'Magna', inquit,
'bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui.' Gere igitur animum laude
dignum. Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti.
Mitto, unde sustuleris, quo modo habeas; intuentem te, admirantem, clamores
tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico. [38]
'Nonne igitur sunt illa festiva?' Sunt (nam nos quoque oculos eruditos habemus);
sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut
oblectamenta puerorum. Quid enim censes? si L. Mummius aliquem istorum videret
matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum
contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret?
Revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil
splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi
beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et
murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in
familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet? [39]
An eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant
durissimae servitutis? Hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non
suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad
voluntatem; quicquid denunciatum est, facit, adsectatur, adsidet, muneratur.
Quid horum est liberi? quid denique servi non inertis? [40]
Quid? iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii,
provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego,
homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi
videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique
supplicare. Quae servitus est, si haec libertas existimari potest? Quid? cum
cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia
peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus! Adulescentibus
paulo loquacioribus est serviendum, omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam
domini timentur. Iudex vero quantum habet dominatum! quo timore nocentes
adficit! An non est omnis metus servitus? [41]
Quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam
sapiens oratio: 'Eripite nos ex servitute'? Quae est ista servitus tam claro
homini tamque nobili? Omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas
servitus est. 'Nolite sinere nos cuiquam servire.' In libertatem vindicari
volt? Minime; quid enim adiungit? 'Nisi vobis universis.' Dominum mutare, non
liber esse volt. 'Quibus et possumus et debemus.' Nos vero, siquidem animo
excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus; tu
posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil
quisquam debet, nisi quod est turpe non reddere. Sed haec hactenus. Ille
videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et
veritas ipsa convincat.
|