PARADOXON VI.
ÜOti mÒnow ž sofÚw ploÊsiow.
[42]
Quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? solusne tu
dives? pro di immortales! egone me audisse aliquid et didicisse non gaudeam?
Solusne dives? Quid, si ne dives quidem? quid, si pauper etiam? Quem enim
intellegimus divitem aut hoc verbum in quo homine ponimus? Opinor in eo, quoi
tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit, qui nihil
quaerat, nihil appetat, nihil optet amplius. [43]
Animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum sermo neque possessiones
tuae. Nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus
etiam pecunia; concedo, dives est. Sin autem propter aviditatem pecuniae nullum
quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus, si
cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios
spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum <ne> expectas quidem
atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt? [44]
Animus hominis dives, non arca, <quae> appellari solet. Quamvis illa sit
plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo. Etenim ex eo, quantum cuique
satis est, metiuntur homines divitiarum modum. Filiam quis habet, pecunia est
opus; duas, maiore; pluris, maiore etiam; si, ut aiunt ~Danaum quinquaginta
sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam. Quantum enim cuique opus est,
ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus. Qui igitur non filias
plures, sed innumerabiles cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias
exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem, cum ipse egere se
sentiat? [45] Multi ex te audierunt, cum
diceres neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus,
quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest. Ergo hoc proposito
numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut
eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis. Iam fateris
igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id, quod exoptas.
Itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam
obscure tulisti. [46] Nam ut iis, qui honeste
rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis,
intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum
atque indicum consociatos greges, qui nocentes et pecuniosos reos eodem te
actore corruptelam iudicii molientes, qui tuas mercedum pactiones in
patrociniis, ~intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones
libertorum ad defaenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones
vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum
clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium,
qui caedes municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui
testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia venalia,
edictum decretum, alienam suam sententiam, forum domum, vocem silentium: quis
hunc non putet confiteri sibi quaesito opus esse? Cui quaesito autem opus sit,
quis umquam hunc vere dixerit divitem? [47]
Etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum
atque abundantia; quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives
futurus. Meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte (est enim ad volgi
opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica), de me silebo, de re
loquar. [48] Si censenda nobis sit atque
aestimanda res, utrum tandem pluris aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio
dabat, an continentiam Fabrici, qui illam pecuniam repudiabat? utrum aurum
Samnitum an responsum M'. Curi? hereditatem L. Pauli an liberalitatem Africani,
qui eius hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit? Haec profecto,
quae sunt summarum virtutum pluris aestimanda sunt quam illa, quae sunt
pecuniae. Quis igitur, siquidem, ut quisque, quod plurimi sit, possideat, ita
divitissimus habendus sit, dubitet, quin in virtute divitiae sint? quoniam
nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est. [49] O di immortales! non intellegunt homines, quam
magnum vectigal sit parsimonia. Venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum
quaestuosum. Capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex
meis; illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas,
supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est
fructus, sed etiam ad faenus exiguus. Ex meo tenui vectigali detractis
sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit. Uter igitur est divitior, cui
deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo est maior,
eo plus requirit ad se tuendam, an quae suis se viribus sustinet? [50]
Sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse
fortasse in huius saeculi errore verser? M'. Manilius patrum nostrorum memoria,
ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim
aediculas in Carinis et fundum in Labicano; nos igitur divitiores, qui plura
habemus? Utinam quidem! sed non aestimatione census, verum victu atque cultu
terminatur pecuniae modus. [51] Non esse
cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est; contentum vero suis rebus
esse maximae sunt certissimaeque divitiae. Etenim si isti callidi rerum
aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi
possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec
eripi nec subripi potest neque naufragio neque incendio amittitur nec
tempestatum nec temporum perturbatione mutatur! qua praediti qui sunt, soli
sunt divites; [52] soli enim possident res et
fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt
rebus suis, satis esse putant, quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil
sibi deesse sentiunt, nihil requirunt; inprobi autem et avari, quoniam incertas
atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt, nec eorum
quisquam adhuc inventus est, quoi, quod haberet, esset satis, non modo non
copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existimandi sunt.
|