IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SECVNDA
[1] [I] Quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam, ut
nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis, qui non bellum eodem tempore
mihi quoque indixerit? Nec vero necesse est quemquam a me nominari; vobiscum
ipsi recordamini. Mihi poenarum illi plus, quam optaram, dederunt: te miror,
Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere. Atque hoc in
aliis minus mirabar. Nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius, omnes a
me rei publicae causa lacessiti. Tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam
Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro me maledictis lacessisti,
tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti.
[2] Quid
putem? contemptumne me? Non video, nec in vita nec in gratia nec in
rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius.
An in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis
civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae
dedit. An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est
beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra
Antonium dicere? Illud profecto [est]: non existimavit sui similibus probari
posse se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus.
[3] Cui priusquam de ceteris rebus respondeo, de amicitia
quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen iudico,
pauca dicam. [II] Contra rem suam me nescio quando venisse questus est. An ego
non venirem contra alienum pro familiari et necessario, non venirem contra
gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore collectam, non venirem contra
iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio optinuit, non iure
pretorio? Sed hoc idcirco commemoratum a te puto, ut te infimo ordini
commendares, cum omnes te recordarentur libertini generum et liberos tuos
nepotes Q. Fadi, libertini hominis fuisse. At enim te in disciplinam meam
tradideras (nam ita dixisti), domum meam ventitaras. Ne tu, si id fecisses,
melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses. Sed neque fecisti nec, si
cuperes, tibi id per C. Curionem facere licuisset.
[4]
Auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem
audaciam, o inpudentiam praedicandam! Quo enim tempore me augurem a toto
collegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt (nec enim licebat
a pluribus nominari), tu nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re
publica fore incolumem putabas. Poteras autem eo tempore auguratum petere, cum
in Italia Curio non esset, aut tum, cum es factus, unam tribum sine Curione
ferre potuisses? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis
studiosi fuissent.
[5] [III]
At beneficio sum tuo usus. Quo? Quamquam illud ipsum, quod commemoras, semper
prae me tuli; malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti non
satis gratus videri. Sed quo beneficio? quod me Brundisi non occideris? Quem
ipse victor, qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis
principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu occideres?
Fac potuisse. Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum, nisi ut
commemorare possint iis se dedisse vitam, quibus non ademerint? Quod si esset
beneficium, numquam, qui illum interfecerunt, a quo erant conservati, quos tu
clarissimos viros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem
beneficium est, quod te abstinueris nefario scelere? Qua in re non tam iucundum
mihi videri debuit non interfectum me a te quam miserum te id impune facere
potuisse.
[6] Sed sit beneficium, quandoquidem maius accipi a latrone
nullum potuit; in quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicae
queri non debui, ne in te ingratus viderer? At in illa querella misera quidem
et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu, in quo me senatus populusque Romanus
collocavit, necessaria quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate,
quid non amice? Quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem
abstinere maledictis! praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses,
cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas, quae
numquam promulgatae essent, et de te et a te latas confiterere, cum auspicia
augur, intercessionem consul sustulisses, cum esse foedissime stipatus armatis,
cum omnis impuritates inpudica in domo cotidie susciperes vino lustrisque
confectus.
[7] At ego, tamquam mihi cum M. Crasso contentio esset,
quocum multae et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re
publica graviter querens de homine nihil dixi. Itaque hodie perficiam, ut intellegat, quantum
a me beneficium tum acceperit. [IV] At etiam litteras, quas me sibi misisse
diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis ignarus. Quis
enim umquam, qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab
amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque
recitavit? Quid est aliud tollere ex vita vitae societatem, tollere amicorum
conloquia absentium? Quam multa ioca solent esse in epistulis, quae prolata si
sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divulganda!
[8] Sit
hoc inhumanitatis [tuae]; stultitiam incredibilem videte. Quid habes quod mihi
opponas, homo diserte, ut Mustelae et Tironi Numisio videris? Qui cum hoc ipso
tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo,
si ostenderis, quo modo sis eos inter sicarios defensurus. Sed quid
opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse, quo me teste
convincas? An chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. Qui possis? sunt
enim librarii manu. Iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede, quantam iam
proferam, nihil sapere doceat.
[9] Quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam
id obicere adversario, quod ille si verbo negarit, longius progredi non possit,
qui obiecerit? At ego non nego teque in isto ipso convinco non inhumanitatis
solum, sed etiam amentiae. Quod
enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, officii,
benivolentiae? Omne autem crimen tuum est, quod de te in his litteris non male
existimem, quod scribam tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam
ad sceleratum et latronem. At ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus,
tamen non proferam; quibus petis, ut tibi per me liceat quendam de exilio
reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum. Idque a me impetrasti.
Quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque auctoritas huius ordinis
neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere?
[10] Verum
tamen quid erat, quod me rogares, si erat is, de quo rogabas, Caesaris lege
reductus? Sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius
quidem ulla esse poterat lege lata. [V] Sed cum mihi, patres conscripti, et pro
me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis, ut me
pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam, ut, contra illum cum dicam,
attente audiatis. Simul illud oro: si meam cum in omni vita, tum in dicendo
moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit,
respondero, oblitum esse putetis mei. Non tractabo ut consulem; ne ille quidem
me ut consularem. Etsi ille nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita
rem publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla controversia
consularis.
[11] Ut igitur intellegeretis, qualem ipse se consulem
profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. Qui consulatus verbo meus, patres
conscripti, re vester fuit. Quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi
ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? Haec tu homo sapiens, non
solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt, ausus es
vituperare? Quis autem, meum consulatum praeter te Publiumque Clodium qui
vituperaret, inventus est? cuius quidem tibi fatum sicut C. Curioni manet,
quoniam id domi tuae est, quod fuit illorum utrique fatale.
[12] Non
placet M. Antonio consulatus meus. At placuit P. Servilio, ut eum primum
nominem ex illius temporis consularibus, qui proxime est mortuus, placuit Q.
Catulo, cuius semper in hac re publica vivet auctoritas; placuit duobus
Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni,
M'. Lepido, L. Volcatio, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant
consules designati, placuit idem quod consularibus M. Catoni; qui cum multa
vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. Maxime vero consulatum
meum Cn. Pompeius probavit, qui ut me primum decedens ex Syria vidit, complexus
et gratulans meo beneficio patriam se visurum esse dixit. Sed quid singulos
commemoro? Frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut
parenti gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, rem
publicam referret acceptam.
[13] [VI] Sed quoniam illis, quos nominavi, tot et talibus
viris res publica orbata est, veniamus ad vivos, qui duo de consularium numero
reliqui sunt. L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus iis gestis,
quas tu reprehendis, supplicationem decrevit verbis amplissimis, eique illi
ipsi, quos modo nominavi, consulares senatusque cunctus adsensus est, qui honos
post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini.
[14] L. Caesar, avunculus tuus, qua oratione, qua
constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum
tuum! Hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum totiusque vitae
debuisses habere, vitrici te similem quam avunculi maluisti. Huius ego alienus
consiliis consul usus sum, tu sororis filius ecquid ad eum umquam de re publica
rettulisti? At ad quos refert? di immortales! Ad eos scilicet, quorum nobis
etiam dies natales audiendi sunt.
[15] Hodie
non descendit Antonius. Cur? Dat nataliciam in hortis. Cui? Neminem
nominabo; putate tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O
foeditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non
ferendam! Tu cum principem senatorem, civem singularem tam propinquum habeas,
ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent,
tuam exhauriunt? Tuus videlicet salutaris consulatus, perniciosus meus. [VII]
Adeone pudorem cum pudicitia perdidisti, ut hoc in eo templo dicere ausus sis,
in quo ego senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praesidebat,
consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis conlocavisti?
[16] At etiam ausus es (quid autem est, quod tu non
audeas?) clivum Capitolinum dicere me consule plenum servorum armatorum fuisse.
Ut illa, credo, nefaria senatus consulta fierent, vim adferebam senatui. O
miser, sive illa tibi nota non sunt (nihil enim boni nosti) sive sunt, qui apud
talis viros tam impudenter loquare! Quis enim eques Romanus, quis praeter te
adulescens nobilis, quis ullius ordinis, qui se civem esse meminisset, cum
senatus in hoc templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non
dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere
potuerunt.
[17] Etenim, cum homines nefarii de patriae parricidio confiterentur
consciorum indiciis, sua manu, voce paene litterarum coacti se urbem
inflammare, cives trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consensisse,
quis esset, qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, praesertim cum
senatus populusque Romanus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem,
quod illis accidit, contigisset? Ad sepulturam corpus vitrici sui negat a me
datum. Hoc vero ne P. quidem Clodius dixit umquam; quem, quia iure ei inimicus
fui, doleo a te omnibus vitiis iam esse superatum.
[18] Qui autem tibi venit in mentem redigere in memoriam
nostram te domi P. Lentuli esse educatum? An verebare, ne non putaremus natura
te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina? [VIII] Tam
autem erat excors, ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo non
cohaerentia inter se diceres, sed maxime disiuncta atque contraria, ut non
tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum fuisse in tanto
scelere fatebare, poena adfectum querebare. Ita, quod proprie meum est,
laudasti, quod totum est senatus, reprehendisti. Nam comprehensio sontium mea,
animadversio senatus fuit. Homo disertus non intellegit eum, quem contra dicit,
laudari a se, eos, apud quos dicit, vituperari.
[19] Iam illud cuius est non dico audaciae (cupit enim se
audacem), sed, quod minime vult, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini
mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella
Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt,
quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? Accusa
senatum, accusa equestrem ordinem, qui tum cum senatus copulatus fuit, accusa
omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab
Ityraeis circumsederi. Haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed,
qui tantam rerum repugnantiam non videas, nihil profecto sapis. Quid est enim
dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri
salutaria?
[20] At
etiam quodam loco facetus esse voluisti. Quam id te, di boni, non
decebat! In quo est tua culpa non nulla. Aliquid enim salis a mima uxore
trahere potuisti. 'Cedant arma togae'. Quid? tum nonne cesserunt? At postea
tuis armis cessit toga. Quaeramus igitur, utrum melius fuerit, libertati populi
Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. Nec vero tibi
de versibus plura respondebo; tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas
omnino litteras nosse, me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse et tamen
omni genere monimentorum meorum perfecisse, ut meae vigiliae meaeque litterae
et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. Sed haec non
huius temporis; maiora videamus.
[21] [IX] P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti.
Quidnam homines putarent, si tum occisus esset, cum tu illum in foro spectante
populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in
scalas tabernae librariae coniecisset iisque oppilatis impetum tuum
compressisset? Quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem
dicis. At Miloni ne favere
quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id
suspicaretur. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis, ut prodesse rei
publicae sine suasore non posset. At laetatus sum. Quid ergo? in tanta
laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat?
[22] Quamquam de morte Clodi fuit quaestio non satis
prudenter illa quidem constituta (quid enim attinebat nova lege quaeri de eo,
qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?), quaesitum est
tamen. Quod igitur, cum re agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es
inventus qui diceres?
[23] Quod vero dicere ausus es, idque multis verbis, opera
mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque causam culpa mea
bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re, sed, quod maximum est,
temporibus errasti. [X] Ego M. Bibulo, praestantissimo cive, consule, nihil
praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris
coniunctione avocarem. In quo Caesar felicior fuit. Ipse enim Pompeium a mea
familiaritate diiunxit. Postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit,
quid ego illum ab eo distrahere conarer? Stulti erat sperare, suadere
impudentis.
[24] Duo tamen tempora inciderunt, quibus aliquid contra
Caesarem Pompeio suaserim. Ea velim reprehendas, si potes, unum, ne quinquennii
imperium Caesari prorogaret, alterum, ne pateretur ferri, ut absentis eius
ratio haberetur. Quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam
incidissemus. Atque idem ego, cum iam opes omnis et suas et populi Romani
Pompeius ad Caesarem detulisset seroque ea sentire coepisset, quae multo ante
provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium, pacis, concordiae,
compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis:
'Utinam, Pompei, cum Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam
diremisses! Fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae tuae. ' Haec mea, M.
Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. Quae si
valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia
concidisses.
[25] [XI] Sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo
consilio interfectum. Iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est,
praevaricatorem mihi adposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret,
sed etiam alienis. Quis enim meum in ista societate gloriosissimi facti nomen
audivit? Cuius autem, qui in eo numero fuisset, nomen est occultatum?
Occultatum dico; cuius non statim divulgatum? Citius dixerim iactasse se
aliquos, ut fuisse in ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam
ut quisquam celari vellet, qui fuisset.
[26] Quam veri simile porro est in tot hominibus partim
obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere
potuisse? Etenim, si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis
actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie
videret, alter etiam Ahalae? Hi
igitur his maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis et foris
potius quam domo? Quid? C. Cassius in ea familia natus quae non modo
dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo,
desideravit; qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium
fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam, quam constituerat, non ad
contrariam navis appulisset.
[27] Cn. Domitium non patris interitus, clarissimi viri,
non avunculi mors, non spoliatio dignitatis ad reciperandam libertatem, sed mea
auctoritas excitavit? An C. Trebonio ego persuasi? cui ne suadere quidem ausus
essem. Quo etiam maiorem ei res publica gratiam debet, qui libertatem populi
Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse
maluit. An L. Tillius Cimber
me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus, quam
facturum putavi, admiratus autem ob eam causam, quod immemor beneficiorum,
memor patriae fuisset. Quid? duos Servilios—Cascas dicam an Ahalas? et hos
auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae? Longum
est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum, fuisse tam multos, ipsis
gloriosum.
[28] [XII]
At quem ad modum me coarguerit homo acutus, recordamini. 'Caesare interfecto',
inquit, 'statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim
exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus'. Cur mihi
potissimum? quia sciebam? Vide, ne illa causa fuerit adpellandi mei, quod, cum
rem gessisset consimilem rebus iis, quas ipse gesseram, me potissimum testatus
est se aemulum mearum laudium extitisse.
[29] Tu autem, omnium stultissime, non intellegis, si, id
quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse
morte Caesaris crimen esse? Quid
enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert, utrum
voluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis est igitur exceptis iis, qui illum
regnare gaudebant, qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit? Omnes
ergo in culpa. Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt;
aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit, voluntas nemini.
[30] Sed stuporem
hominis vel dicam pecudis attendite. Sic enim dixit: 'Brutus, quem ego honoris
causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit; ex quo intellegi
debet eum conscium fuisse. ' Ergo ego sceleratus appellor a te, quem tu
suspicatum aliquid suspicaris; ille, qui stillantem prae se pugionem tulit, is
a te honoris causa nominatur? Esto, sit in verbis tuis hic stupor; quanto in
rebus sententiisque maior! Constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C.
Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi
crapulam, inquam, et exhala. An
faces admovendae sunt, quae [te] excitent tantae causae indormientem? Numquamne
intelleges statuendum tibi esse, utrum illi, qui istam rem gesserunt, homicidae
sint an vindices libertatis?
[31]
[XIII] Attende enim paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum temporis
suscipe. Ego, qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te arguor,
socius nego quicquam esse medium; confiteor eos, nisi liberatores populi Romani
conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas,
plus etiam quam parricidas esse, siquidem est atrocius patriae parentem quam
suum occidere. Tu, homo sapiens et considerate, quid dicis? Si parricidas, cur
honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper
appellati? Cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe plus quam
decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore
celebrati? cur provinciae Bruto, Cassio datae, cur quaestores additi, cur
legatorum numerus auctus? Atqui haec acta per te. Non igitur homicidas.
Sequitur, ut liberatores tuo iudicio, quandoquidem tertium nihil potest esse.
[32] Quid
est? num conturbo te? Non enim fortasse satis, quae diiunctius dicuntur, intellegis.
Sed tamen haec summa est conclusionis meae, quoniam scelere a te liberati sunt,
ab eodem amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. Itaque iam retexo
orationem meam. Scribam ad illos, ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum
est, quaerent sitne verum, ne cui negent. Etenim vereor, ne aut celatum me
illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. Quae
enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe, sed in omnibus
terris est gesta maior, quae gloriosior, quae commendatior hominum memoriae
sempiternae? In huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum
principibus includis;
[33] Non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis.
Tanta enim res est, ut invidiam istam, quam tu in me vis concitare, cum laude
non comparem. Quid enim beatius illis, quos tu expulsos a te praedicas et
relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus, qui illos, cum
accesserint, non adfari atque adpetere videatur? qui homines tam agrestes, qui
se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam
immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur, quae eorum gloriam
non immortalitatis memoria prosequantur? Tu vero adscribe me talem in numerum.
[34] [XIV]
Sed unam rem vereor ne non probes. Si enim fuissem, non solum regem, sed etiam
regnum de re publica sustilissem et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur,
mihi crede, non solum unum actum, sed totam fabulam confecissem. Quamquam, si
interfici Caesarem voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum
sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse notissimum est, et
ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio
vidimus sevocari. Ego autem (vide, quam tecum agam non inimice!), quod
bene cogitasti aliquando, laudo, quod non indicasti, gratias ago, quod non
fecisti, ignosco. Virum res illa quaerebat.
[35] Quodsi te in iudicium quis adducat usurpetque illud
Cassianum, 'cui bono' fuerit, vide, quaeso, ne haereas. Quamquam illud quidem
fuit, ut tu dicebas, omnibus bono, qui servire nolebant, tibi tamen praecipue,
qui non modo non servis, sed etiam regnas, qui maximo te aere alieno ad aedem
Opis liberavisti, qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti,
ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt, cuius domi quaestuosissima est
falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum,
immunitatium, vectigalium flagitiosissimae nundinae.
[36] Etenim quae res egestati et aeri alieno tuo praeter
mortem Caesaris subvenire potuisset? Nescio quid conturbatus esse videris;
numquid subtimes, ne ad te hoc crimen pertinere videatur? Libero te metu; nemo
credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi
facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico,
fecisse non arguo. Respondi maximis criminibus; nunc etiam reliquis
respondendum est.
[37] [XV ]Castra mihi Pompei atque illud omne tempus
obiecisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium auctoritasque
valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus, res publica non tot duces et
exercitus amisisset. Fateor enim me, cum ea, quae acciderunt, providerem
futura, tanta in maestitia fuisse, quanta ceteri optimi cives, si idem
providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam
vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. Nec
vero eram tam indoctus ignarusque rerum, ut frangerer animo propter vitae
cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus
liberaret. Illos ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere
volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem
praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui
si viverent, quamvis iniqua condicione pacis (mihi enim omnis pax cum civibus
bello civili utilior videbatur) rem publicam hodie teneremus.
[38] Quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi,
quorum ego vitae consulebam, spe victoriae elati obstitissent, ut alia omittam,
tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam in hac urbe mansisses. At
vero Cn. Pompei voluntatem a me alienabat oratio mea. An ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut
sermones aut consilia contulit saepius? Quod quidem erat magnum, de summa re
publica dissentientis in eadem consuetudine amicitiae permanere. Ego, quid
ille, et contra ille, quid ego sentirem et spectarem, videbat. Ego
incolumitati civium primum, ut postea dignitati possemus, ille praesenti
dignitati potius consulebat. Quod autem habebat uterque, quid sequeretur,
idcirco tolerabilior erat nostra dissensio.
[39] Quid vero ille singularis vir ac paene divinus de me
senserit, sciunt, qui eum de Pharsalia fuga Paphum persecuti sunt. Numquam ab
eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desiderii, cum me
vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. Et eius viri nomine me insectari
audes, cuius me amicum, te sectorem esse fateare? [XVI] Sed omittatur bellum
illud, in quo tu nimium felix fuisti. Ne de iocis quidem respondebo, quibus me
in castris usum esse dixisti. Erant quidem illa castra plena curae; verum tamen
homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum
animis relaxantur.
[40] Quod
autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in
utroque fuisse moderatum. Hereditates mihi negasti venire. Utinam hoc
tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. Sed qui istuc
tibi venit in mentem? Ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum
hereditatibus rettuli. Quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. Me
nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam
dolor iungeretur; te is, quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit
heredem.
[41] Et
quidem vide, quam te amarit is, qui albus aterne fuerit ignoras. Fratris filium
praeterit, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam
heredem semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam viderat aut
certe numquam salutaverat, fecit heredem. Velim mihi dicas, nisi
molestum est, L. Turselius qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua
tribu. 'Nihil scio', inquies,
'nisi quae praedia habuerit. ' Is igitur fratrem exheredans te faciebat
heredem? In multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris
heredibus, tamquam heres esset, invasit.
[42]
Quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere,
cum ipse hereditatem patris non adisses. [XVII] Haec ut colligeres, homo
amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? Quamquam tu quidem, ut tui
familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingenii acuendi causa declamas.
At vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum
rhetorem, cui concessisti, ut in te, quae vellet, diceret, salsum omnino
hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. Vide autem, quid
intersit inter te et avum tuum. Ille sensim dicebat, quod causae prodesset; tu
cursim dicis aliena.
[43] At quanta merces rhetori data est! Audite, audite,
patres conscripti, et cognoscite rei publicae vulnera. Duo milia iugerum campi
Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti, et quidem immunia, ut populi Romani
tanta mercede nihil sapere disceres. Num etiam hoc, homo audacissime, ex
Caesaris commentariis? Sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano,
quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. Iam
enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore
nostro quaedam dicenda sunt. Nec enim omnia effundam, ut, si saepius
decertandum sit, ut erit, semper novus veniam; quam facultatem mihi multitudo
istius vitiorum peccatorumque largitur.
[44]
[XVIII] Visne igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor; a principio
ordiamur. Tenesne memoria praetextatum te decoxisse? 'Patris', inquies, 'ista
culpa est'. Concedo. Etenim est pietatis plena defensio. Illud tamen audaciae
tuae, quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia
decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunae vitio, non suo
decoxisset. Sumpsisti virilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. Primo
vulgare scortum, certa flagitii merces, nec ea parva; sed cito Curio
intervenit, qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in
matrimonio stabili et certo collocavit.
[45] Nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in
domini potestate quam tu in Curionis. Quotiens te pater eius domu sua eiecit,
quotiens custodes posuit, ne limen intrares! cum tu tamen nocte socia, hortante
libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. Quae flagitia domus illa
diutius ferre non potuit. Scisne me de rebus mihi notissimis dicere? Recordare
tempus illud, cum pater Curio maerens iacebat in lecto, filius se ad pedes meos
prosternens lacrimans te mihi commendabat, orabat, ut se contra suum patrem, si
sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse
dicebat. Ipse autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidii
ferre non posset, se in exilium iturum.
[46] Quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae
sedavi vel potius sustuli! Patri persuasi, ut aes alienum filii dissolveret,
redimeret adulescentem summa spe et animi et ingenii praeditum rei familiaris
facultatibus eumque non modo tua familiaritate, sed etiam congressione patrio
iure et potestate prohiberet. Haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis,
quos videmus, gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses?
[47] [XIX] Sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt
quaedam, quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior, quod ea in te
admisisti, quae a verecundo inimico audire non posses. Sed reliquum vitae
cursum videte; quem quidem celeriter perstringam. Ad haec enim, quae in civili
bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea, quae cotidie facit,
festinat animus. Quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen
ut facitis, attente audiatis. Debet enim talibus in rebus excitare animos non
cognitio solum rerum, sed etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne
nimis sero ad extrema veniamus.
[48] Intimus erat in tribunatu Clodio, qui sua erga me
beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum
quiddam molitus est. Quid dicam, ipse optime intellegit. Inde iter Alexandriam
contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; se habebat
ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. Qui tum inde reditus
aut qualis? Prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. Quae autem domus? Suam enim quisque domum tum
optinebant, nec erat usquam tua. Domum dico; quid erat in terris, ubi in tuo
pedem poneres praeter unum Misenum, quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas?
[49] [XX] Venisti e Gallia ad quaesturam petendam. Aude
dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. Acceperam iam ante
Caesaris litteras, ut mihi satis fieri paterer a te; itaque ne loqui quidem sum
te passus de gratia. Postea sum cultus a te, tu a me observatus in petitione
quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium, adprobante populo Romano in foro es
conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen
ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro
tuis in me iniuriis satis esse facturum. In quo demiror, cur Milonem impulsu
meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim
adhortatus. Quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri
malebam quam ad meam gratiam.
[50] Quaestor es factus; deinde continuo sine senatus
consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. Id enim unum in terris
egestatis, aeris alieni, nequitiae, perditis vitae rationibus, perfugium esse
ducebas. Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc
est explere, haurire, quod statim effundas, advolasti egens ad tribunatum, ut
in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses. [XXI] Accipite nunc,
quaeso, non ea, quae ipse in se atque in domesticum dedecus impure et
intemperanter, sed quae is nos fortunasque nostras, id est in universam rem
publicam, impie ac nefarie fecerit. Ab huius enim scelere omnium malorum principium
natum reperietis.
[51] Nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis
Ianuariis labentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C.
Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum
tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi, qua
multi minoribus in peccatis occiderunt. In te, M. Antoni, id decrevit senatus, et quidem incolumis nondum tot
luminibus extinctis, quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum.
Et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego
conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? Commemoratio illius
tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. Dum genus hominum, dum populi
Romani nomen extabit (quod quidem erit, si per te licebit, sempiternum), tua
illa pestifera intercessio nominabitur.
[52] Quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus
adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti,
neque id semel, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus
es? Quid autem agebatur, nisi ne deleri et everti rem publicam funditus velles?
Cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo neque
frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuisset,
tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi vulnus inflictum est,
quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo;
[53] tum contra te dedit arma hic ordo consulibus
reliquisque imperiis et potestatibus; quae non effugisses, nisi te ad arma
Caesaris contulisses. [XXII] Tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari
omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam inferendi dedisti. Quid
enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consilii et facti
adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum,
circumscriptus a senatu esset Antonius? Omitto, quam haec falsa, quam levia,
praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma
capiendi. Sed nihil de Caesare; tibi certe confitendum est causam
perniciosissimi belli in persona tua constitisse.
[54] O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, si non
intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem
quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos
cumque iis Cn. Pompeium, quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis
consulares, qui per valetudinem exequi cladem illam fugamque potuissent,
praetores, praetorios, tribunos pl. , magnam partem senatus, omnem subolem
iuventutis unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus!
[55] Ut igitur in seminibus est causa arborum et stirpium,
sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. Doletis tris exercitus populi
Romani interfectos; interfecit Antonius. Desideratis clarissimos civis; eos quoque vobis eripuit Antonius.
Auctoritas huius ordinis adflicta est; adflixit Antonius. Omnia denique,
quae postea vidimus (quid autem mali non vidimus?), si recte ratiocinabimur,
uni accepta referemus Antonio. Ut Helena Troianis, sic iste huic rei publicae
[belli] causa pestis atque exitii fuit. Reliquae partes tribunatus principii
similes. Omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent
providerat. Cuius tamen scelus in scelere cognoscite.
[56]
[XXIII] Restituebat multos calamitosos. In iis patrui nulla mentio. Si
severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? Sed omitto ceteros;
Licinium Denticulum de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit; quasi vero
ludere cum condemnato non liceret; sed ut, quod in alea perdiderat, beneficio
legis dissolveret. Quam attulisti rationem populo Romano, cur in eum restitui
oporteret? Absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam;
nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de
patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum. Nihil horum. At vir
bonus et re publica dignus. Nihil id quidem ad rem; ego tamen, quoniam condemnatum
esse pro nihilo est, ita ignoscerem. Hominem omnium nequissimum, qui non
dubitaret vel in foro alea ludere, lege, quae est de alea, condemnatum qui in
integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur?
[57] In eodem vero tribunatu, cum Caesar in Hispaniam
proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio
itinerum, lustratio municipiorum! Scio me in rebus celebratissimis omnium
sermone versari eaque, quae dico dicturusque sum, notiora esse omnibus, qui in
Italia tum fuerunt, quam mihi, qui non fui; notabo tamen singulas res, etsi
nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. Etenim quod
umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem,
tantum dedecus?
[58] [XXIV] Vehebatur in essedo tribunus pl.; lictores
laureati antecedebant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex
oppidis municipales homines honesti ob viam necessario prodeuntes non noto illo
et mimico nomine, sed Volumniam consalutabant. Sequebatur raeda cum lenonibus,
comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri filii tamquam nurum sequebatur.
O miserae mulieris fecunditatem calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis
omnia municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam inpressit.
[59]
Reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et
lubrica. Versatus in bello est; saturavit se sanguine dissimillimorum sui
civium: felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. Sed quoniam
veteranis cautum esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua
(illi secuti sunt, tu quaesisti ducem), tamen, ne apud illos me in invidiam
voces, nihil de genere belli dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum
legionibus revertisti. Ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim
fateor. Quamquam nemo erat eorum, qui tum tecum fuerunt, qui mihi non censeret
parci oportere.
[60] Tanta est enim caritas
patriae, ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam a me servatam esse
meminissent. Sed fac id te dedisse mihi, quod non ademisti, meque te habere
vitam, quia non a te sit erepta; licuitne mihi per tuas contumelias hoc tuum
beneficium sic tueri, ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum videres?
[61] [XXV]
Venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. Quid
est? num mentior? Quam miserum est id negare non posse, quod sit turpissimum
confiteri! Si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus? Quis
enim miles fuit, qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam
tibi tot dierum viam gratulatum? quis, qui non indoluerit tam sero se, quam
nequam hominem secutus esset, cognoscere?
[62] Italiae rursus percursatio eadem comite mima, in
oppida militum crudelis et misera deductio, in urbe auri, argenti maximeque
vini foeda direptio. Accessit, ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandriae,
beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. Tum existimavit se suo
iure cum Hippia vivere et equos vectigalis Sergio mimo tradere. Tum sibi non
hanc, quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum, ubi habitaret, legerat. Quid
ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid
ereptas proferam? Cogebat egestas; quo se vertere non habebat; nondum ei tanta
a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum in Cn. Pompei locum
multorumque aliorum, qui aberant, repentinus heres successerat. Erat ei
vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset.
[63] Sed haec, quae robustioris improbitatis sunt,
omittamus; loquamur potius de nequissimo genere levitatis. Tu istis faucibus,
istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in
Hippiae nuptiis exhauseras, ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu
vomere postridie. O rem non modo visu foedam, sed etiam auditu! Si inter cenam
in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi accidisset, quis non turpe
duceret? In coetu vero populi Romani negotium publicum gerens, magister
equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum
redolentibus gremium suum et totum tribunal inplevit! Sed haec ipse fatetur
esse in suis sordibus; veniamus ad splendidiora.
[64] [XXVI] Caesar Alexandria se recepit felix, ut sibi
quidem videbatur; mea autem sententia, qui rei publicae sit hostis, felix esse
nemo potest. Hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei (miserum me!
consumptis enim lacrimis tamen infixus haeret animo dolor), bona, inquam, Cn.
Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis! Una in illa re servitutis
oblita civitas ingemuit, servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur,
gemitus tamen populi Romani liber fuit. Expectantibus omnibus, quisnam esset
tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis, qui ad illud scelus
sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum
tot essent circum hastam illam, qui alia omnia auderent; unus inventus est, qui
id auderet, quod omnium fugisset et reformidasset audacia.
[65] Tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius
dicam, tantus furor, ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum
Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis
tibi deos, non omnis homines et esse inimicos et futuros scias? At quam
insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas, cuius virtute
terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! [XXVII] In
eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona
de mimo modo egens, repente dives. Sed, ut est apud poetam nescio quem, 'Male
parta male dilabuntur.'
[66] Incredibile ac simile portenti est, quonam modo illa
tam multa quam paucis non dico mensibus, sed diebus effuderit. Maximus vini
numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta
supellex et magnifica multis locis non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen
abundantis. Horum paucis diebus nihil erat.
[67] Quae
Charybdis tam vorax? Charybdim dico, quae si fuit, animal unum fuit; Oceanus
medius fidius vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis
positas tam cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsignatum,
nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi
rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos
dies potabatur, atque id locis pluribus; suggerabantur etiam saepe (non enim
semper iste felix) damna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei
peristromatis servorum in cellis lectos stratos videres. Quam ob rem desinite
mirari haec tam celeriter esse consumpta. Non modo unius patrimonium quamvis
amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare
potuisset. At idem aedis etiam et hortos.
[68] O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam domum ausus
es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os
impurissimum ostendere? Quam domum aliquamdiu nemo adspicere poterat, nemo sine
lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari non pudet, in qua,
quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum? [XXVIII] An tu,
illa vestibulo rostra [spolia] cum adspexisti, domum tuam te introire putas?
Fieri non potest. Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te
et tua et tuos nosti. Nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo
posse mente consistere. Necesse est, quamvis sis, ut es, vinulentus et furens,
cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari,
furere etiam saepe vigilantem.
[69] Me
quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus
illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? Fuit enim ille vir, patres
conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus, tum domi admirandus neque rebus
externis magis laudandus quam institutis domesticis. Huius in sedibus pro
cubiculis stabula, pro conclavibus popinae sunt. Etsi iam negat. Nolite
quaerere; frugi factus est; mimulam suam suas res sibi habere iussit, ex
duodecim tabulis clavis ademit, exegit. Quam porro spectatus civis, quam
probatus! Cuius ex omni vita nihil est honestius, quam quod cum mima fecit
divortium.
[70] At
quam crebro usurpat: 'Et consul et Antonius'! hoc est dicere: et consul et
impudicissimus, et consul et homo nequissimus. Quid est enim aliud Antonius? Nam, si
dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et
consulem et Antonium. Numquam dixit. Dixisset etiam conlega meus, patruus tuus,
nisi si tu es solus Antonius. Sed omitto ea peccata, quae non sunt earum
partium propria, quibus tu rem publicam vexavisti; ad ipsas tuas partis redeo,
id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.
[71]
[XXIX] Cui bello
cum propter timiditatem tuam, tum propter libidines defuisti. Gustaras civilem
sanguinem vel potius exorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L.
Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praeterea, qui
e proelio effugerant, quos Caesar ut non nullos fortasse servasset,
crudelissime persecutus trucidaras. Quibus rebus tantis ac talibus gestis quid
fuit causae, cur in Africam Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret? Itaque
quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo
numero fuisti? Cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister
equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut
dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia, quam pro domo, pro hortis, pro
sectione debebas.
[72] Primo respondisti plane ferociter et, ne omnia videar
contra te, prope modum aequa et iusta dicebas: 'A me C. Caesar pecuniam? cur
potius quam ego ab illo? an sine me ille vicit? At ne potuit quidem. Ego ad
illum belli civilis causam attuli, ego leges perniciosas rogavi, ego arma
contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque
Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. Num sibi
soli vicit? Quorum facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis?' Ius
postulabas, sed quid ad rem? Plus ille poterat.
[73]
Itaque excussis tuis vocibus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum
repente a te praeclara illa tabula prolata est. Qui risus hominum,
tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus praeter
partem Miseni nihil erat, quod, qui auctionaretur, posset suum dicere!
Auctionis vero miserabilis adspectus; vestis Pompei non multa, eaque maculosa,
eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus
quicquam esse ex illis reliquiis, quod videre possemus.
[74] Hanc
tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. Haerebat
nebulo; quo se verteret, non habebat. Quin his ipsis temporibus domi Caesaris
percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica; de quo Caesar in
senatu aperte in te invehens questus est. Proficiscitur in Hispaniam Caesar
paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. Ne tum quidem
sequeris. Tam bonus gladiator rudem tam cito? Hunc igitur quisquam, qui in suis
partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit, pertimescat?
[75] [XXX]
Profectus est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut ait, pervenire non
potuit. Quonam modo igitur Dolabella pervenit? Aut non suscipienda fuit
ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. Ter
depugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. Omnibus adfuit
his pugnis Dolabella, in Hispaniensi etiam vulnus accepit. Si de meo iudicio
quaeris, nollem; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda
constantia. Tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum patriam repetebant.
Esto, fuerit haec partium causa communis. Repetebant praeterea deos patrios,
aras, focos, larem suum familiarem, in quae tu invaseras. Haec cum peterent
armis ii, quorum erant legibus (etsi in rebus iniquissimis quid potest esse
aequi?), tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare, quem?
Te sectorem.
[76] An, cum tu Narbone mensas hospitum convomeres,
Dolabella pro te in Hispania dimicaret? Qui vero Narbone reditus! Etiam
quaerebat, cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. Eui nuper, patres
conscripti, causam reditus mei. Volui, si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias
prodesse rei publicae. Nam quod quaerebas, quo modo redissem: primum luce, non
tenebris, deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis nec lacerna. At etiam adspicis me, et quidem, ut
videris, iratus. Ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias, quam me pudeat
nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. Ex omnium omnibus flagitiis nullum
turpius vidi, nullum audivi. Qui magister equitum fuisse tibi viderere, in
proximum annum consulatum peteres vel potius rogares, per municipia coloniasque
Galliae, e qua nos tum, cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere
consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi.
[77]
[XXXI] At videte levitatem hominis. Cum hora diei decima fere ad Saxa
rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit
ad vesperam; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite
obvoluto. Ianitor: 'Quis tu?' 'A Marco tabellarius. ' Confestim ad eam, cuius
causa venerat, [deducitur] eique epistulam tradidit. Quam cum illa legeret
flens (erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum illa mima
posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse),
cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in
collum invasit. O hominem nequam! Quid enim aliud dicam? magis proprie nihil
possum dicere. Ergo, ut te Catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter
spem mulier adspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum
metu perturbasti?
[78] Et
domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem, ne L. Plancus
praedes tuos venderet. Productus autem in contionem a tribuno pl. cum
respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti.
Sed nimis multa de nugis; ad maiora veniamus. [XXXII] C. Caesari ex
Hispania redeunti obviam longissime processisti. Celeriter isti, redisti, ut
cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. Factus es ei rursus nescio
quo modo familiaris. Habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno
egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in
familiaritatem libentissime recipiebat.
[79] His
igitur rebus preclare commendatus iussus es renuntiari consul, et quidem cum
ipso. Nihil queror de Dolabella, qui tum est inpulsus, inductus, elusus.
Qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam, quis ignorat?
ille [induxit, ut peteret,] promissum et receptum intervertit ad seque
transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam adscripsisti. Veniunt Kalendae
Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et
paratius Dolabella quam nunc ego.
[80] Hic
autem iratus quae dixit, di boni! Primum cum Caesar ostendisset se, priusquam
proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum (quem negant regem, qui et
faceret semper eius modi aliquid et diceret)—sed cum Caesar ita dixisset, tum
hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit, ut comitia auspiciis vel
inpedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. In quo
primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite.
[81] Quid enim? istud, quod te sacerdoti iure facere posse
dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? Vide, ne etiam facilius; nos enim
nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. Esto,
hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia; sed
videte impudentiam. Multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia
aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse, quod fecit. Quisquamne
divinare potest, quid vitii in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare
constituit? quod neque licet comitiis per leges, et, si qui servavit, non
comitiis habitis, sed priusquam habeantur, debet nuntiare. Verum implicata
inscientia inpudentia est; nec scit, quod augurem, nec facit quod pudentem
decet.
[82] Itaque ex illo die recordamini eius usque ad Idus
Martias consulatum. Quis umquam adparitor tam humilis, tam abiectus? Nihil ipse
poterat, omnia rogabat, caput in aversam lecticam inserens beneficia, quae
venderet, a collega petebat. Ecce Dolabellae comitiorum dies! [XXXIII] Sortitio
praerogativae; quiescit. Renuntiatur; tacet. Prima classis vocatur,
renuntiatur; deinde, ita ut adsolet, suffragia; tum secunda classis vocatur;
quae omnia sunt citius facta, quam dixi.
[83]
Confecto negotio bonus augur (C. Laelium diceres) 'ALIO DIE' inquit. O
inpudentiam singularem! Quid videras, quid senseras, quid audieras? Neque enim
te de caelo servasse dixisti nec hodie dicis. Id igitur obvenit vitium, quod tu
iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. Ergo
hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es
auspicia, obstrinxisti religione populum Romanum, augur auguri, consul consuli
obnuntiasti. Nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est
aliquando ad nostrum collegium deferantur.
[84] Sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.
Quamdiu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis
auspiciis creatus. Si nihil est, cum augur iis verbis nuntiat, quibus tu
nuntiasti, confitere te, cum 'ALIO DIE' dixeris, sobrium non fuisse; sin est
aliqua vis in istis verbis, ea quae sit, augur a collega requiro. Sed ne forte
ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad
Lupercalia veniamus. [XXXIV] Non dissimulat, patres conscripti, adparet esse
commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat, quod in porticu
Minucia fecit. Quae potest esse turpitudinis tantae defensio? Cupio audire, ut
videam, ubi rhetoris sit tanta merces [id est ubi campus Leontinus appareat].
[85] Sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea
in sella aurea coronatus. Escendis, accedis ad sellam, (ita eras Lupercus, ut
te consulem esse meminisse deberes) diadema ostendis. Gemitus toto foro. Unde
diadema? Non enim abiectum sustuleras, sed adtuleras domo meditatum et
cogitatum scelus. Tu diadema inponebas cum plangore populi, ille cum plausu
reiciebat. Tu ergo unus, scelerate, inventus es, qui cum auctor regni esse
eumque, quem collegam habebas, dominum habere velles, idem temptares, quid
populus Romanus ferre et pati posset.
[86] At
etiam misericordiam captabas; supplex te ad pedes abiciebas quid petens? ut
servires? Tibi uni peteres, qui ita a puero vixeras, ut omnia paterere,
ut facile servires; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam,
cum es nudus contionatus! Quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis
omnibus dignius? Num exspectas, dum te stimulis fodiamus? Haec te, si ullam
partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. Vereor, ne imminuam
summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus: Quid indignius quam
vivere eum, qui inposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse,
qui abiecerit?
[87] At etiam adscribi iussit in fastis ad Lupercalia C.
Caesari dictatori perpetuo M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse;
Caesarem uti noluisse. Iam iam minime miror te otium perturbare, non modo urbem
odisse, sed etiam lucem, cum perditissimis latronibus non solum de die, sed
etiam in diem bibere. Ubi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus
et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio
sustulisti? Ideone L.
Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati, ut multis post
saeculis a M. Antonio [quod fas non est] rex Romae constitueretur?
[88]
[XXXV] Sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit in senatu Caesar
acturus. Quaero: Tum tu quid egisses? Audiebam equidem te paratum venisse,
quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse
dicturum. Sustulit illum diem fortuna rei publicae; num etiam tuum de auspiciis
iudicium interitus Caesaris sustulit? Sed incidi in id tempus, quod iis rebus,
in quas ingressa erat oratio, praevertendum est. Quae tua fuga, quae formido
praeclaro illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex
illa fuga beneficio eorum, qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam
te domum recepisti!
[89] O mea frustra semper verissima auguria rerum
futurarum! Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire
vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te
promissurum; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. Itaque, cum
ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi; neque te illo die neque
postero vidi neque ullam societatem optimis civibus cum inportunissimo hoste
foedere ullo confirmari posse credidi. Post diem tertium veni in aedem Telluris, et quidem invitus, cum omnis
aditus armati obsiderent.
[90] Qui tibi dies ille, M. Antoni, fuit! Quamquam mihi
inimicus subito extitisti, tamen me tui miseret, quod tibi invideris. [XXXVI]
Qui tu vir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem servare
potuisses! Pacem haberemus,
quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. Quamquam
bonum te timor faciebat, non diuturnus magister officii, inprobum fecit ea,
quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. Etsi tum, cum optimum
te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit,
sceleratissime praefuisti. Tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua
cohortatio;
[91] tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas, quibus
semustulatus ille est, et eas, quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit; tu
illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte servorum, quos nos vi
manuque reppulimus, in nostras domos inmisisti. Idem tamen quasi fuligine
abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne
qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius benefici figeretur.
Meministi ipse, de exulibus, scis, de immunitate quid dixeris. Optimum vero,
quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti; quo quidem facto
tantum te cepisse odium regni videbatur, ut eius omen omne propter proximum
dictatoris metum tolleres.
[92] Constituta res publica videbatur aliis, mihi vero
nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. Num igitur me fefellit,
aut num diutius sui potuit dissimilis esse? Inspectantibus vobis toto Capitolo
tabulae figebantur, neque solum singulis venibant immunitates, sed etiam
populis universis; civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur.
Itaque, si haec manent, quae stante re publica manere non possunt, provincias
universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum, sed etiam
imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.
[93]
[XXXVII] Ubi est septiens miliens, quod est in tabulis, quae sunt ad Opis?
funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos, si iis, quorum erat, non
redderetur, a tributis posset vindicare. Tu autem quadringentiens
sestertium, quod Idibus Martiis debuisti, quonam modo ante Kalendas Apriles
debere desisti? Sunt ea quidem innumerabilia, quae a tuis emebantur non
insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro populi Romani amicissimo
decretum in Capitolio fixum; quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum
posset continere.
[94] Quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar?
aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus, quibus rem
publicam populi Romani caram esse sentiebat. Igitur, a quo vivo nec praesens
nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravit, apud mortuum factus
est gratiosus. Conpellarat hospitem praesens, conputarat, pecuniam inperarat,
in eius tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis collocarat, Armeniam
abstulerat a senatu datam. Haec vivus eripuit, reddit mortuus.
[95] At
quibus verbis? Modo aequum sibi videri, modo non iniquum. Mira verborum
complexio! At ille numquam (semper enim absenti adfui Deiotaro) quicquam sibi,
quod nos pro illo postularemus, aequum dixit videri. Syngrapha sestertii
centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine
reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco plurimae
res venierunt et veneunt. Qua ex syngrapha quid sis acturus, meditere censeo.
Rex enim ipse sua sponte nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius
interitum, suo Marte res suas reciperavit.
[96]
Sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea
tyrannis interfectis ii, quibus erepta essent, reciperarent. Nemo igitur
iure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec
agis, ex ista syngrapha deberi dicit pro iis rebus, quae erant ante syngrapham
reciperatae. Non enim a te emit, sed, priusquam tu suum sibi venderes, ipse
possedit. Ille vir fuit; nos quidem contemnendi, qui actorem odimus, acta
defendimus.
[97] [XXXVIII] Quid ego de commentariis infinitis, quid de
innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores sunt, qui ea
tamquam gladiatorum libellos palam venditent. Itaque tanti acervi nummorum apud
istum construuntur, ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. At quam caeca
avaritia est! Nuper fixa tabula est, qua civitates locupletissimae Cretensium
vectigalibus liberantur statuiturque, ne post M. Brutum pro consule sit Creta
provincia. Tu mentis [es] conpos, tu non constringendus? An Caesaris decreto
Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare
vivo pertineret? At huius venditione decreti, ne nihil actum putetis,
provinciam Cretam perdidistis. Omnino nemo ullius rei fuit emptor, cui defuerit
hic venditor.
[98] Et de
exulibus legem, quam fixisti Caesar tulit? Nullius insector calamitatem; tantum
queror, primum eorum reditus exaequatos, quorum causam Caesar dissimilem
iudicarit; deinde nescio, cur non reliquis idem tribuas: neque enim plus quam
tres aut quattuor reliqui sunt. Qui simili in calamitate sunt, cur tua
misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre,
cum de reliquis ferres, noluisti; quem etiam ad censuram petendam impulisti
eamque petitionem comparasti, quae et risus hominum et querellas moveret.
[99] Cur autem ea comitia non habuisti? an quia tribunus
pl. sinistrum fulmen nuntiabat? Cum tua quid interest, nulla auspicia sunt, cum
tuorum, tum fis religiosus. Quid? eundem in septemviratu nonne destituisti?
intervenit enim, cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses.
Omnibus eum contumeliis onerasti, quem patris loco, si ulla in te pietas esset,
colere debebas. Filiam eius sororem tuam eiecisti alia condicione quaesita et
ante perspecta. Non est satis; probri insimulasti pudicissimam feminam. Quid
est, quod addi possit? Contentus eo non fuisti; frequentissimo senatu Kalendis
Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus
es, quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum oblatum esse comperisses. Quis
interpretari potest, inpudentiorne, qui in senatu, an inprobior, qui in
Dolabellam, an inpurior, qui patruo audiente, an crudelior, qui in illam
miseram tam spurce, tam impie dixeris?
[100]
[XXXIX] Sed ad chirographa redeamus. Quae tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris
pacis causa confirmata sunt a senatu; quae quidem Caesar egisset, non ea, quae
egisse Caesarem dixisset Antonius. Unde ista erumpunt, quo auctore
proferuntur? Si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? At sic placuerat, ut ex Kalendis
Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. Quod fuit consilium, quem
umquam convocasti, quas Kalendas Iunias expectasti? an eas, ad quas te
peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti? O praeclaram illam
percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam
deducere conatus es! Quem ad modum illinc abieris vel potius paene non abieris,
scimus.
[101] Cui tu urbi minitaris. Utinam conere, ut aliquando
illud 'paene' tollatur! At quam nobilis est tua illa peregrinatio! Quid
prandiorum adparatus, quid furiosam vinulentiam tuam proferam? Tua ista
detrimenta sunt, illa nostra. Agrum Campanum, qui cum de vectigalibus
eximebatur, ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae vulnus
putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus dividebas. Mimos dico et
mimas, patres conscripti, in agro Campano collocatos. Quid iam querar de agro
Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana et Leontina in populi
Romani patrimonio grandiferae et fructuosae ferebantur. Medico tria milia
iugerum; quid, si te sanasset? rhetori duo; quid, si te disertum facere
potuisset? Sed ad iter Italiamque redeamus.
[102] [XL] Deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante
deduxerat. Consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino
respondissem, possesne, ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere.
Negavi in eam coloniam, quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis,
coloniam novam iure deduci; colonos novos adscribi posse rescripsi. Tu autem
insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti,
quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres, ut aratrum
circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut
florentis coloniae territorium minueretur.
[103] Ab hac perturbatione religionum advolas in M.
Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem, quo iure, quo
ore? 'Eodem', inquies, 'quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli
praedia, quo in reliquas innumerabiles possessiones. ' Et is ab hasta, valeat
hasta, valeant tabulae modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu
te liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis
hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis audivit? Misisse [te]
dicis Alexandriam, qui emeret a Caesare; ipsum enim expectare magnum fuit.
[104] Quis
vero audivit umquam (nullius autem salus curae pluribus fuit) de fortunis
Varronis rem ullam esse detractam? Quid? si etiam scripsit ad te Caesar,
ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos, quos videmus:
iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et
temeritatis tuae. Non enim te dominus modo illis sedibus, sed quivis amicus,
vicinus, hospes, procurator arcebit. [XLI] At quam multos dies in ea villa
turpissime es perbacchatus! Ab hora tertia bibebatur, ludebatur,
vomebatur. O tecta ipsa misera, 'quam dispari domino' (quamquam quo modo iste
dominus?)—sed tamen quam ab dispari tenebantur! Studiorum enim suorum M. Varro
voluit illud, non libidinum deversorium.
[105] Quae in illa villa antea dicebantur, quae
cogitabantur, quae litteris mandabantur! Iura populi Romani, monimenta maiorum,
omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae. At vero te inquilino (non enim
domino) personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant
parietes ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias
versabantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna; admissus est nemo.
Iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia.
[106] Cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, ob
viam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. At iste
operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. Stulte Aquinates; sed tamen in
via habitabant. Quid Anagnini? Qui cum essent devii, descenderunt, ut istum,
tamquam si esset, consul salutarent. Incredibile dictu + sed cum vinus inter
omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos
haberet, Mustelam et Laconem, quorum alter gladiorum est princeps, alter
poculorum.
[107] Quid
ego illas istius minas contumeliasque commemorem, quibus invectus est in
Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno
quidem studio, iudicio, benivolentia, caritate, non ut te et Basilum vi et
armis et alios vestri similes, quos clientis nemo habere velit, non modo
illorum cliens esse. [XLII] Interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui
fuit, cum illud, quod venerari solebas, bustum in foro evertit! Qua re tibi
nuntiata, ut constabat inter eos, qui una fuerunt, concidisti. Quid evenerit
postea nescio; metum credo valuisse et arma; conlegam quidem de caelo
detraxisti effecistique non tu quidem etiam nunc, ut similis tui, sed certe ut
dissimilis esset sui.
[108] Qui vero inde reditus Romam, quae perturbatio totius
urbis! Memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo
Caesarem regnantem videramus. Erant fortasse gladii, sed absconditi nec ita
multi. Ista vero quae et quanta barbaria est! Agmine quadrato cum gladiis
secuntur, scutorum lecticas portari videmus. Atque his quidem iam inveteratis,
patres conscripti, consuetudine obduruimus; Kalendis Iuniis cum in senatum, ut
erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus.
[109] At iste, qui senatu non egeret, neque desideravit
quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia
facinora effecit. Qui
chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris, easque
praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. Numerum annorum
provinciis prorogavit, idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et
in publicis et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. In publicis nihil est
lege gravius, in privatis firmissimum est testamentum. Leges alias sine
promulgatione sustulit, alias ut tolleret, promulgavit. Testamentum irritum
fecit, quod etiam infimis civibus semper optentum est. Signa, tabulas, quas
populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei
deportavit, partim in villam Scipionis.
[110]
[XLIII] Et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? Quem is
honorem maiorem consecutus erat, quam ut haberet pulvinar, simulacrum,
fastigium, flaminem? Est ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic
divo Iulio M. Antonius. Quid igitur cessas? Cur non inauguraris? Sume diem,
vide, qui te inauguret; conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem,
sive [eo] quod Caesaris sacerdos es sive quod mortui! Quaero deinceps, num,
hodiernus dies qui sit, ignores. Nescis heri quartum in Circo diem ludorum
Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse, ut quintus praeterea dies
Caesari tribueretur? Cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege
datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem contaminari passus es,
pulvinaria noluisti? Aut undique religionem tolle aut usque quaque conserva.
[111] Quaeris, placeatne mihi pulvinar esse, fastigium,
flaminem. Mihi vero nihil istorum placet; sed tu, qui acta Caesaris defendis,
quid potes dicere, cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te
omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. Quid ad haec tandem? expecto enim eloquentiam
tuam. Disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. Ille
numquam nudus est contionatus, tuum hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne
ad haec aut omnino hiscere audebis? Ecquid reperies ex tam longa oratione mea,
cui te respondere posse confidas?
[112] [XLIV] Sed praeterita omittamus: hunc unum diem,
unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si
potes. Cur armatorum corona
senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae
Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ityraeos,
cum sagittis deducis in forum? Praesidii sui causa se facere dicit. Non
igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio
non posse vivere? Sed nullum est istud, mihi crede, praesidium; caritate te et
benivolentia civium saeptum oportet esse, non armis.
[113]
Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam salvis nobis! Sed
quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede,
esse diuturnus. Etenim ista tua minime avara coniunx, quam ego sine contumelia
describo, nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. Habet populus
Romanus, ad quos gubernacula rei publicae deferat; qui ubicumque terrarum sunt,
ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc
tantum modo ulta est, nondum reciperavit. Habet quidem certe res publica
adulescentis nobilissimos paratos defensores. Quam volent illi cedant otio
consulentes, tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris,
sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla
libertas, servitus postremum malorum omnium non modo bello, sed morte etiam
repellendum.
[114] Quodsi se ipsos illi nostri liberatores e conspectu
nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi, quod nemo fecerat,
fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit, cum esse
Romae licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni
adpetendi sunt necati; hi primum cum gladiis non in regnum adpetentem, sed in
regnantem impetum fecerunt. Quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque
divinum, tum eitum ad imitandum est, praesertim cum illi eam gloriam consecuti
sint, quae vix caelo capi posse videatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia
pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror esse
contemnendam.
[115] [XLV] Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo
dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani,
confer cum hac nundinatione tua tuorumque; tum intelleges, quantum inter lucrum
et laudem intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore
suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi verae laudis
gustatum non habent. Sed si te laus allicere ad recte faciendum non potest, ne
metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Iudicia non metuis, si
propter innocentiam, laudo, sin propter vim, non intellegis, qui isto modo
iudicia non timeat, ei quid timendum sit?
[116] Quodsi non metuis viros fortis egregiosque civis,
quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent.
Quae est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero aut maioribus habes
beneficiis obligatos, quam ille quosdam habuit ex iis, a quibus est
interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium,
ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat,
quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare
meditatus, magno labore, magnis periculis, quod cogitarat effecerat; muneribus,
monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; suos
praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat; quid multa? Attulerat iam liberae
civitati partim metu, partim patientia consuetudinem serviendi.
[117] [XLVI] Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre
possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. Sed ex plurimis malis, quae
ab illo rei publicae sunt inusta, hoc tamen boni extitit, quod didicit iam
populus Romanus, quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus
caveret. Haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus
didicisse, quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum
occidere? An, cum illum homines non tulerint, te ferent?
[118]
Certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas
expectabitur. Resipisce, quaeso, aliquando; quibus ortus sis, non
quibuscum vivas, considera; mecum, ut voles, redi cum re publica in gratiam.
Sed de te tu videris, ego de me ipse profitebor. Defendi rem publicam
adulescens, non deseram senex; contempsi Catilinae gladios, non pertimescam
tuos.
[119] Quin etiam corpus libenter optulerim, si
repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando dolor populi
Romani pariat, quod iam diu parturit. Etenim, si abhinc annos prope viginti hoc
ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius non
negabo seni! Mihi vero, patres
conscripti, iam etiam optanda mors est perfuncto rebus iis, quas adeptus sum
quasque gessi. Duo modo haec opto, unum ut moriens populum Romanum liberum
relinquam (hoc mihi maius ad dis immortalibus dari nihil potest), alterum, ut
ita cuique eveniat, ut de re publica quisque mereatur.
|