IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA
[1] [I] Frequentia vestrum incredibilis, Quirites,
contioque tanta, quantam meminisse non videor, et alacritatem mihi summam
defendendae rei publicae adfert et spem recuperandae. Quamquam animus mihi
quidem numquam defuit, tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis
ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. Quodsi id
ante facere conatus essem, nunc facere non possem. Hodierno enim die, Quirites,
ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum.
Nam est hostis a senatu nondum verbo adpellatus, sed re iam iudicatus Antonius.
[2] Num vero multo sum erectior, quod vos quoque illum
hostem esse tanto consensu tantoque clamore adprobavistis. Neque enim,
Quirites, fieri potest, ut non aut ii sint impii, qui contra consulem exercitus
comparaverunt, aut ille hostis, contra quem iure arma sumpta sunt. Hanc igitur
dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse, senatus hodierno
die sustulit. C. Caesar, qui rem publicam libertatemque vestram suo studio,
consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur, maximis senatus laudibus
ornatus est.
[3] Laudo, laudo vos, Quirites, quod gratissimis animis
prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius (sunt enim facta
eius immortalitatis, nomen aetatis. Multa memini, multa audivi, multa legi,
Quirites; nihil ex omnium saeculorum memoria tale cognovi), qui, cum servitute
premeremur, in dies malum cresceret, praesidii nihil haberemus, capitalem et
pestiferum a Brundisio tum M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus
consilium, incognitum certe ceperit, ut exercitum invictum ex paternis
militibus conficeret Antonique furorem crudelissimis consiliis incitatum a
pernicie rei publicae averteret.
[4] [II] Quis est enim, qui hoc non intellegat, nisi Caesar
exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? Ita
enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum, quos
Suessae, quos Brundisi occiderat, ut nihil nisi de pernicie populi Romani
cogitaret. Quod autem praesidium erat salutis libertatisque vestrae, si C.
Caesaris fortissimorum sui patris militum exercitus non fuisset? Cuius de
laudibus et honoribus, qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini
immortalesque debentur, mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo
quoque tempore referretur.
[5] Quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium
iudicatum? Quem enim possumus appellare eum, contra quem qui exercitus ducunt,
iis senatus arbitratur singulares exquirendos honores? Quid? legio Martia, quae
mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen, a quo populum Romanum
generatum accepimus, non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit
Antonium? Nam, si ille non hostis, hos, qui consulem reliquerunt, hostes
necesse est iudicemus. Praeclare et loco, Quirites, reclamatione vestra factum
pulcherrimum Martialium conprobavistis; qui se ad senatus auctoritatem, ad
libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et
latronem et parricidam patriae reliquerunt.
[6] Nec solum id animose et fortiter, sed considerate etiam
sapienterque fecerunt; Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita,
propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum civium atque optimorum. Huius
Martiae legionis legio quarta imitata virtutem duce L.Egnatuleio, quem senatus
merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. [III] Quae
expectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum, qui contra te
exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones, quae te
reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem
maluisses, tuae; quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat
senatus, conprobat universus populus Romanus; nisi forte vos, Quirites,
consulem, non hostem iudicatis Antonium.
[7] Sic
arbitrabar, Quirites, vos iudicare, ut ostenditis. Quid? Municipia,
colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? Omnes mortales una mente
consentiunt omnia arma eorum, qui haec salva velint, contra illam pestem esse
capienda. Quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex odierno eius edicto
perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? Recte et vere
negatis, Quirites. Est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum
rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani vel
constituendam vel recipiendam. Quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit?
[8] Excludit provincia, exercitu obsistit, Galliam totam
hortatur ad bellum ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. Si consul
Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.
Num igitur, utrum horum sit, dubitare possumus? [IV] Atque ut vos una mente
unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus D. Brutum optime de
re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque
defenderet. A quo defenderet? Nempe ab hoste; quae est enim alia laudanda
defensio?
[9] Deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur
verbis amplissimis ab senatu, quod resistat Antonio. Quem si consulem illa
provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se adstringeret; omnes
enim in consulis iure et imperio debent esse provinciae. Negat hoc D. Brutus imperator, consul
designatus, natus rei publicae civis, negat Gallia, negat cuncta Italia, negat
senatus, negatis vos. Quis illum igitur consulem nisi latrones putant? Quamquam
ne ii quidem ipsi, quod locuntur, id sentiunt nec ab iudicio omnium mortalium,
quamvis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt. Sed spes
rapiendi atque praedandi obcaecat animos eorum, quos non bonorum donatio, non
agrorum adsignatio, non illa infinita hasta satiavit; qui sibi urbem, qui bona
et fortunas civium ad praedam proposuerunt; qui, dum hic sit, quod rapiant,
quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius (o di immortales,
avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!) urbem se divisurum esse promisit.
[10] Ita vero, Quirites, ut precamini, eveniat, atque huius
amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat! Quod ita futurum esse
confido. Iam enim non solum homines, sed etiam deos immortales ad rem publicam
conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di
immortales nobis futura praedicunt, ita sunt aperte pronuntiata, ut et illi
poena et nobis libertas adpropinquet, sive tantus consensus omnium sine inpulsu
deorum esse non potuit, quid est, quod de voluntate caelestium dubitare
possimus?
[11] [V]
Reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia, quam prae vobis fertis,
perseveretis. Faciam igitur, ut imperatores instructa acie solent, quamquam
paratissimos milites ad proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego
vos ardentes et erectos ad libertatem reciperandam cohortabor. Non est
vobis, Quirites, cum eo hoste certamen, cum quo aliqua pacis condicio esse possit.
Neque enim ille servitutem vestram ut antea, sed iam iratus sanguinem
concupivit. Nullus ei ludus videtur esse iucundior quam cruor, quam caedes,
quam ante oculos trucidatio civium.
[12] Non est vobis res, Quirites, cum scelerato homine ac
nefario, sed cum immani taetraque belua, quae quoniam in foveam incidit,
obruatur. Si enim illinc emerserit, nullius supplicii crudelitas erit
recusanda. Sed tenetur, premitur, urguetur nunc iis copiis, quas [iam] habemus,
mox iis, quas paucis diebus novi consules comparabunt. Incumbite in causam,
Quirites, ut facitis. Numquam maior consensus vester in ulla causa fuit,
numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. Nec mirum; agitur enim,
non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque
perituri.
[13] Quamquam mortem quidem natura omnibus proposuit,
crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani
generis et seminis. Hanc retinete,
quaeso, quam vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Nam
cum alia omnia falsa, incerta sint, caduca, mobilia, virtus est una altissimis
defixa radicibus; quae numquam vi ulla labefactari potest, numquam demoveri
loco. Hac virtute maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde
Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges,
bellicosissimas gentes in dicionem huius imperii redegerunt.
[14] Ac maioribus quidem vestri, Quirites, cum eo hoste res
erat, qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam
civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis; hic vester
hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis
terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium
vestrum exhausit, suum non habet; nam concordiam civium qui habere potest,
nullam cum habet civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio, in quo
est incredibilis crudelitas, fides nulla?
[15] Est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium
gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco. Nam quod se
similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi, industria
inferior. Ille cum exercitum nullum habuisset, repente conflavit; hic eum
exercitum, quem accepit, amisit. Ut igitur Catilinam diligentia mea, senatus
auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium
latrocinium vestra cum senatu concordia tanta, quanta numquam fuit, felicitate
et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.
[16] Equidem quantum cura, labore, vigiliis, auctoritate,
consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam, quod ad libertatem
vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro vestris amplissimis in me
beneficiis sine scelere facere possum. Hodierno autem die primum referente viro
fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio, collegisque eius, ornatissimis
viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem
libertatis exarsimus.
|