IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVINTA
[1] [I]
Nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti:
quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. Qui enim
bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem tum, cum
maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non
vocabamur. Sed querellam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita
locuti sunt ut, magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. Atque ut
oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis
conservandae, verum etiam dignitatis pristinae reciperandae, sic me
perturbasset eius sententia, qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti
constantiaeque confiderem.
[2] Hic enim dies vobis, patres conscripti, inluxit, haec
potestas data est, ut, quantum virtutis, quantum constantiae, quantum
gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis.
Recordamini, qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum,
quanta virtus, quanta constantia, quantam sitis a populo Romano laudem, quantam
gloriam, quantam gratiam consecuti. Atque illo die, patres conscripti, ea constituistis,
ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.
[3] Pacem
vult M. Antonius; arma deponat, roget, deprecetur. Neminem aequiorem
reperiet quam me, cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus
esse maluit. Nihil est profecto, quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse
aliquid, quod concedi possit roganti; [II] legatos vero ad eum mittere, de quo
gravissimum et severissimum iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam
levitatis est, sed ut, quod sentio dicam, dementiae. Primum duces eos
laudavistis, qui contra illum bellum privato consilio suscepissent, deinde
milites veteranos, qui cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius
beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.
[4] Quid? legio Martia, quid? quarta cur laudantur? si enim
consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt, si inimicum rei publicae, iure
laudantur. Atqui, cum consules nondum haberetis, decrevistis, ut et de praemiis
militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. Placet
eodem tempore praemia constituere eis, qui contra Antonium arma ceperint, et
legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum si honestiora decreta esse
legionum quam senatus, siquidem legiones decreverunt senatum defendere contra
Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Utrum hoc est confirmare
militum animos an debilitare virtutem?
[5] Hoc
dies duodecim profecerunt, ut, quem nemo praeter Cotylam inventus sit qui
defenderet, is habeat iam patronos etiam consulares? Qui utinam omnes
ante me sententiam rogarentur! (quamquam suspicor, quid dicturi sint quidam
eorum, qui post me rogabuntur) facilius contra dicerem, si quid videretur. Est
enim opinio decreturum aliquem Antonio illam ultimam Galliam, quam Plancus
obtinet. Quid est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, primum
nervos belli, pecuniam infinitam, qua nunc eget, deinde equitatum, quantum
velit? Equitatum dico; dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. Hoc
qui non videt, excors, qui, cum videt, decernit, impius est.
[6] Tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum
pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? Nullae istae excusationes sunt:
'Meus amicus est.' Sit patriae prius. 'Meus cognatus.' An potest cognatio
propior ulla esse quam patriae, in qua parentes etiam continentur? 'Mihi
pecuniam tribuit.' Cupio videre, qui id audeat dicere. Quid autem agatur, cum
aperuero, facile erit statuere, quam sententiam dicatis aut quam sequamini.
[III] Agitur, utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis
faciendae bonorum, urbis dividundae, agrorum suis latronibus condonandi,
populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat.
Dubitate, quid agatis. At non cadunt haec in Antonium.
[7] Hoc ne Cotyla quidem dicere auderet. Quid enim in eum
non cadit, qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit, quas
maxime laudare poteramus? Ille paludes siccare voluit, hic omnem Italiam
moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. Quid? hanc legem populus Romanus accepit, quid?
per auspicia ferri potuit? Silet augur verecundus sine collegis de
auspiciis. Quamquam illa auspicia non egent interpretatione; Iove enim tonante
cum populo agi non esse fas quis ignorat? Tribuni plebi tulerunt de provinciis
contra acta C. Caesaris, ille biennium, hi sexennium. Etiam hanc legem populus
Romanus accepit? quid? promulgata fuit, quid? non ante lata quam scripta est,
quid? non ante factum vidimus, quam futurum quisquam est suspicatus?
[8] Ubi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum
nundinum, ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? Possuntne hae leges esse
ratae sine interitu legum reliquarum? Eccui potestas in forum insinuandi fuit?
Quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non
moverent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam vim [tempestatis] imbris ac
turbinum mirum videretur. Quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo
tonante Iove, sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra
auspicia latam confiteri?
[9] Quid? quod cum eo collega tulit, quem ipse fecit sua
nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est?
[IV] Sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes, qui sumus eius collegae;
num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? Primum omnes fori aditus ita
saepti, ut, etiamsi nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri
in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia, ut, quo modo hostium
aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum
tribunosque plebi propulsari videres.
[10] Quibus de causis eas leges, quas M. Antonius tulisse
dicitur, omnes censeo per vim et contra auspicia latas iisque legibus populum
non teneri. Si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in
perpetuum tollenda deve coloniis in agros deducendis tulisse M. Antonius
dicitur, easdem leges de integro, ut populum teneant, salvis auspiciis ferri
placet. Quamvis enim res bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae leges non
sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra
repudianda est.
[11] Illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo
modo est, per quam sestertium septiens miliens falsis perscriptionibus
donationibusque avertit, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi
Romani tam brevi tempore perire potuisse. Quid? illi immanes quaestus
ferendine, quos M. Antoni +tota exhausit domus? Decreta falsa vendebat, regna,
civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. Haec se ex
commentariis C. Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. Calebant in
interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam
viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exules quasi
lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in
spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis
relinquetur.
[12] Neque solum commentariis commenticiis chirographisque
venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat
Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta
pecunia accepta falsa referebat: syngraphae obsignabantur, senatus consulta
numquam facta ad aerarium deferebantur. Huius turpitudinis testes erant etiam
exterae nationes. Foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque
liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio
figebantur. Quibus rebus tanta pecunia una in domo coacervata est, ut, si hoc
genus pecuniae in aerarium redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. [V] Legem etiam iudiciariam tulit
homo castus atque integer iudiciorum et iuris auctor. In quo nos fefellit.
Antesignanos et manipulares et Alaudas iudices se constituisse dicebat; at ille
legit aleatores, legit exules, legit Graecos (o consessum iudicum praeclarum, o
dignitatem consilii admirandam!
[13] Avet
animus apud consilium illud pro reo dicere!), Cydam Cretensem, portentum
insulae, hominem audacissimum et perditissimum. Sed fac non esse; num Latine
scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras
moresve novit, num denique homines? Est enim Creta vobis notior quam Roma
Cydae. Dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet;
Gortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? Nam Lysiaden
Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius,
homo praeterea festivus, ut ei cum Curio consessore eodemque conlusore
facillume possit convenire.
[14] Quaero igitur: Si Lysiades citatus iudex non
responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et
Athenis res iudicare, accipietne excusationem is, qui quaestioni praeerit,
Graeculi iudicis modo palliati, modo togati? An Atheniensium antiquissimas
leges negleget? Qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex, isque nequissimus. Quem ad
modum ad hunc reus
alleget, quo modo accedat? Dura natio est. At Athenienses misericordes. Puto
ne Curium quidem esse crudelem, qui periculum fortunae cotidie facit. Sunt item
lecti iudices, qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem,
exsilii causa solum vertisse nec esse postea restitutos.
[15] Hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad
aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam
speciem rei publicae cogitavisset? [VI] Atque ego de notis iudicibus dixi; quos
minus nostis, nolui nominare; saltatores, citharistas, totum denique
comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse
coniectum. Em causam, cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri,
tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur,
ut eos iudices haberemus, quos hospites habere nemo velit. Scelerum magnitudo,
conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae, cuius ratio in aede Opis
confecta est, hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices
quaesiti, quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.
[16] Sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse, ut hos
iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae
dedecus, unum, quod tam turpes iudices essent, alterum, quod patefactum
cognitumque esset, quam multos in civitate turpis haberemus. Hanc ergo et
reliquas eius modi leges, etiamsi sine vi salvis auspiciis essent rogatae,
censerem tamen abrogandas; nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non
rogatas?
[17] An illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius
ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac
urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri
fecerunt neque ii, qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam
memini, vidi Sullam, modo Caesarem; hi enim tres post civitatem a L. Bruto
liberatam plus potuerunt quam universa res publica. Non possum adfirmare nullis
telis eos stipatos fuisse, hoc dico: nec multis et occultis.
[18] At
hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Cassius, Mustela, Tiro, gladios
ostentantes sui similes greges ducebant per forum; certum agminis locum
tenebant barbari sagittarii. Cum autem erat ventum ad aedem Concordiae,
gradus conplebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse
vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. [VII] Illud vero
taeterrimum non modo aspectu, sed etiam auditu, in cella Concordiae conlocari
armatos, latrones, sicarios, de templo carcerem fieri, opertis valvis
Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres
conscriptos sententias dicere.
[19] Huc
nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam fabros se missurum et domum meam
disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur; de supplicatione
referebat. Veni postridie, ipse non venit. Locutus sum de re publica minus
equidem libere, quam mea consuetudo, liberius tamen, quam periculi minae
postulabant. At ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere
dicendi excluderet (fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso triginta
diebus ante), inimicitias mihi denuntiavit, adesse in senatum iussit a d. XIII
Kalendas Octobres. Ipse interea septemdecim dies de me in Tiburtino Scipionis
declamitavit sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet.
[20] Cum is dies, quo me adesse iusserat, venisset, tum
vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me apsentem orationem
ex ore impurissimo evomuit. Quo die si per amicos mihi cupienti in senatum
venire licuisset, caedis initium fecisset a me (sic enim statuerat); cum autem
semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defatigatio
et satietas attulisset. Etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo
Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna
multum profuderat. Hic pecunias vestras aestimabat, possessiones notabat et
urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras
imminebat; dividebat agros, quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato,
nulla aequitatis deprecatio. Tantum quisque habebat possessor, quantum
reliquerat divisor Antonius.
[21] Quae quamquam, si leges irritas feceretis, rata esse
non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo iudicandumque nullos
septemviros fuisse, nihil placere ratum esse, quod ab iis actum diceretur.
[VIII] M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam
taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente
populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? Num putatis, patres conscripti, dixisse eum
minacius quam facturum fuisse? Quid vero? quod in contione dicere ausus
est se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum,
quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano
servitutem?
[22] Quod
autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem vel in
urbem potius exercitum maximum adduceret? Qui autem dilectus centurionum, quae
effrenatio inpotentis animi! Cum eius promissis legiones fortissimae
reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones, quos bene sentire de re
publica cognoverat, eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis
imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. Quo animo hunc futurum fuisse
censetis in nos, quos oderat, cum in eos, quos numquam viderat, tam crudelis
fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium, qui pauperum sanguinem
concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus
compotoribusque discripsit.
[23] Atque
ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat, cum C. Caesar
deorum immortalium beneficio, divina animi, ingenii, consilii magnitudine,
quamquam sua sponte eximiaque virtute, tamen adprobatione auctoritatis meae
colonias patrias adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum
fecit, incitatos latronum impetus retardavit. Postea vero quam legio
Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud, nisi ut aliquando liberi
essemus; quam est imitata quarta legio. [IX] Quo ille nuntio audito cum senatum
vocasset adhibuissetque consularem, qui sua sententia C. Caesarem hostem
iudicaret, repente concidit.
[24] Post autem
neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est,
sed profugit paludatus. At quo? In provinciam firmissimorum et
fortissimorum civium, qui illum, ne si ita quidem venisset, ut nullum bellum
inferret, ferre potuissent inpotentem, iracundum, contumeliosum, superbum,
semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. At ille, cuius ne pacatam
quidem nequitiam quisquam ferre posset, bellum intulit provinciae Galliae,
circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam,
oppugnat D.Brutum imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis
et rei publicae natum.
[25] Ergo Hannibal hostis, civis
Antonius? Quid ille fecit hostiliter, quod hic non aut fecerit aut faciat aut
moliatur et cogitet? Totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes,
vastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reservabat,
at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne
de utilitate quidem sua cogitaverunt. Ad hunc, di boni! legatos mitti placet?
Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant
quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? Legatos decernis?
Si, ut depreceres, contemnet, si, ut imperes, non audiet; denique, quamvis
severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc, quem videmus,
populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Ut
omittam haec, quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet
bello.
[26] Quamvis dicant, quod quosdam audio dicturos: 'Legati
proficiscantur: bellum nihilo minus paretur', tamen legatorum nomen ipsum et
animos hominum et belli celeritatem morabitur. [X] Minimis momentis, patres
conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt cum in omni casu rei publicae,
tum in bello, et maxime civili, quod opinione plerumque et fama gubernatur.
Nemo quaeret, quibus cum mandatis legatos miserimus; nomen ipsum legationis
ultro missae timoris esse signum videbitur. Recedat a Mutina, desinat oppugnare
Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est armis.
[27] Non enim ad Hannibalem mittimus, ut a Sagunto recedat,
ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tamphilum (qui,
si Hannibal non pareret, Karthaginem ire iussi sunt; nostros quo iubemus ire,
si non paruerit Antonius?); ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne
coloniam populi Romani oppugnet. Itane vero? hoc per legatos rogandum est? Quid
interest, per deos immortales! utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis
propugnaculum, coloniam populi Romani praesidii causa conlocatam? Belli Punici
secundi, quod contra maiores nostros Hannibal gessit, causa fuit Sagunti
oppugnatio. Recte ad eum legati missi; mittebantur ad Poenum, mittebantur pro
Hannibalis hostibus nostris sociis. Quid simile tandem? Nos ad civem mittimus,
ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne
oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis?
[28] [XI]
Age, si paruerit, hoc cive uti aut volumus aut possumus? Ante diem XIII
Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis, constituistis, ut haec ad
vos Kalendis Ianuariis referrentur, quae referri videtis, de honoribus et
praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis
eum, qui fuit, C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam
avertit; tum milites veteranos, qui primi Caesarem secuti sunt, tum illa
caelestis divinasque legiones, Martia et quartam, comprobastis, quibus, cum
consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur, honores et
praemia spopondistis; eodemque die D.Bruti, praestantissimi civis, edicto
adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum privato consilio
susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis.
[29] Quid
igitur illo die aliud egistis, nisi ut hostem iudicaretis Antonium? His vestris
decretis aut ille vos aequo animo adspicere poterit, aut vos illum sine dolore
summo videbitis? Exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum
scelus ipsius, sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. Qui
si legatis paruerit Romamque redierit, num quando perditis civibus vexillum,
quo concurrant, defuturum putatis? Sed hoc minus vereor; sunt alia, quae magis timeam et cogitem. Numquam
parebit ille legatis. Novi hominis insaniam, adrogantiam, novi perdita consilia
amicorum, quibus ille est deditus.
[30] Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit,
familiam ducit. Sit per se ipse sanus, quod numquam erit; per hos esse ei tamen
non licebit. Teretur interea tempus, belli apparatus refrigescent. Unde est
adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Ut primum post discessum
latronis vel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper
flagitavi, ut convocaremur. Quo die primum convocati sumus, cum designati
consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei
publicae serius omnino, quam decuit (nec enim ante potui); sed tamen, si ex eo
tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.
[31] Omne
malum nascens facile opprimitur, inveteratum fit plerumque robustius. Sed tum
expectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. [XII] Verum praeterita
omittamus; etiamne hanc moram adferemus, dum proficiscantur legati, dum
revertantur? quorum expectatio dubitationem belli adfert. Bello autem dubio quod potest studium esse
dilectus? Quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem nullam censeo
faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam
censeo; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum
haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam totam.
[32] Quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae
severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. Sentiet sibi bellum cum re
publica esse susceptum, experietur consentientis senatus nervos atque vires;
nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. Quarum partium? Alteri
victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris
partes a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus.
Hoc vero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum
civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad
cuiusque opinionem distributae.
[33] Legi
epistulam Antoni, quam ad quendam septemvirum, capitalem hominem, collegam
suum, miserat. 'Quid concupiscas, tu videris; quod concupiveris, certe
habebis.' Em, ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre; qui ne
sorti quidem fortunas nostras destinavit, sed libidini cuiusque nos ita
addixit, ut ne sibi quidem quicquam integrum, quod non alicui promissum iam sit,
reliquerit. Cum hoc, patres conscripti, bello, bello, inquam,
decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.
[34] Quapropter, ne multa nobis cotidie decernenda sint,
consulibus totam rem publicam commendandam censeo iisque permittendum, ut rem
publicam defendant provideantque, ne quid res publica detrimenti accipiat,
censeoque, ut iis, qui in exercitu M. Antoni sunt, ne sit ea res fraudi, si
ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti,
brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. Si autem lenius agetis, tamen eadem,
sed fortasse serius decernetis. De re publica, quoad rettulistis, satis
decrevisse videor.
[35]
[XIII] Altera res est de honoribus; de quibus deinceps intellego esse dicendum.
Sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in
viris fortibus honorandis. A Bruto igitur consule designato more maiorum
capiamus exordium. Cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem,
sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius
laudes huius ipsius temporis consequi possumus? Neque enim ullam mercedem tanta
virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit
se ipsa contenta, quamquam in memoria gratorum civium tamquam in luce posita
laetetur. Laus igitur iudicii testimoniique nostri tribuenda Bruto est.
[36] Quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus
consultum faciendum censeo: 'cum D. Brutus imperator, consul designatus,
provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque
exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque
provinciae Galliae optime de re publica meritae merentisque conscripserit,
compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti
praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse
et fore. Itaque senatum populumque Romanum existimare D. Bruti imperatoris,
consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu
provinciae Galliae rei publicae difficillumo tempore esse subventum.'
[37] Huic tanto merito Bruti, patres conscripti, tantoque
in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? Nam, si M.
Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis inparatis in
illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror
impenderet? Dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis
praeceps et devius non solum cum exercitu suo, sed etiam cum omni immanitate
barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere
possemus. Haec igitur habenda gratia est D. Bruto, qui illum nondum interposita
auctoritate vestra suo consilio atque iudicio non ut consulem recepit, sed ut
hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit. Habeat ergo huius
tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum Galliaque,
quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi, merito
vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.
[38] [XIV]
Atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos
honores quam amplissimos censeo. Semper ille populum Romanum liberum voluit
maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudicii sui, cum Antonio diadema
Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit, quantum haberet
odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa, quae tulerat,
temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. Quanta vero is moderatione
usus sit in illo tempore civitatis, quod post mortem Caesaris consecutum est,
quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat
oratio.
[39] Quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus
gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit, quam, cum bellum civile
maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et clementia id
potius extingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere? Quodsi eadem
ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos
Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus, quibus certe
pietas fraudi esse non debuit. Utinam
omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo, quod
potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei
publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. Gravis illa fortuna populi
Romani, grave fatum! Pompeio enim patre, quod imperii populi Romani lumen fuit,
extincto interfectus est patris simillimus filius.
[40] Sed omnia mihi videntur deorum
immortalium iudicio expiata Sex.Pompeio rei publicae conservato. [XV] Quam ob
causam iustam atque magnam, et quod periculosissimum civile bellum maximumque
humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit,
senatus consultum his verbis censeo perscribendum: 'cum a M. Lepido imperatore,
pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit
populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque
eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum
acerbissimum civile sit restinctum,
[41] Sextusque Pompeius Cn. f. Magnus huius
ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice
maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit,
senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi
meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere otii,
pacis, concordiae, libertatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum
populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris,
aut quo alio loco in foro vellet, ex huius ordinis sententia statui placere.'
Qui honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quia iustus est; non
enim solum datur propter spem temporum reliquorum, sed pro amplissimis meritis
redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum
iudicio senatus soluto et libero.
[42] [XVI] Venio ad C. Caesarem, patres
conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? Advolabat ad urbem a
Brundisio homo inpotentissimus ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum
exercitu, Antonius. Quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? Nondum ullos
duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas;
dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipse
exitum non habebat.
[43] Quis tum nobis, quis populo Romano
optulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram
pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit
exercitum, quem furori M. Antoni opponeret, quam quisquam hoc eum cogitare
suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem
iure. Subvenit enim rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem
quaerentium studio paratior et in alio genere belli. Non enim omnibus Sullae
causa grata. Declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae
calamitates.
[44] Caesar autem annis multis minor
veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae
esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque gratissuma.
Et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit;
Caesar se ad neminem adiunxit; ipse princeps exercitus faciendi et praesidi
comparandi fuit. Ille adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum, hic
ex Antoni amicis, sed amicioribus libertatis contra Antonium confecit
exercitum. Illius opibus Sulla regnavit, huius praesidio Antoni dominatus
oppressus est.
[45] Demus igitur imperium Caesari, sine quo res militaris
administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest; sit pro praetore eo
iure, quo qui optimo. Qui honos quamquam est magnus illi aetati, tamen ad
necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. Itaque illa
quaeramus, quae vix hodierno die consequemur. [XVII] Sed saepe spero fore huius
adulescentis ornandi honorandique et nobis et populo Romano potestatem; hoc
autem tempore ita censeo decernendum:
[46] 'quod C. Caesar C. f., pontifex, pro
praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani
cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque summo
studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem
publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar
pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites,
sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit
difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani
subvenerit, ob eas causas senatui placere C. Caesarem C. f., pontificem, pro
praetore, senatorem esse sententiamque loco quaestorio dicere, eiusque
rationem, quemcumque magistratum petet, ita haberi, ut haberi per leges
liceret, si anno superiore quaestor fuisset.'
[47] Quid est enim, patres conscripti, cur eum non quam primum
amplissimos honores capere cupiamus? Legibus enim annalibus cum grandiorem
aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur; C.
Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis
exspectari non oportere. Itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui
leges annales non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus
esset petitionis inter aequales. Ita saepe magna indoles virtutis,
priusquam rei publicae prodesse potuisset, extincta est.
[48] At vero apud antiquos Rulli, Decii,
Corvini multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T.
Flamininus admodum adulescentes consules facti tanta res gesserunt, ut populi
Romani imperium auxerint, nomen ornarint. Quid? Macedo Alexander cum ab ineunte
aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem
obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. Ex quo
iudicari potest virtutis esse quam aetatis cursum celeriorem. [XVIII] Nam quod
ii, qui Caesari invident, simulant se timere, ne verendum quidem est, ut tenere
se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus
utatur.
[49] Ea natura rerum est, patres conscripti,
ut, qui sensum verae gloriae ceperit, quique se ab senatu, ab equitibus Romanis
populoque Romano universo senserit civem clarum haberi salutaremque rei
publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Utinam C. Caesari, patri
dico, contigisset adulescenti, ut esset senatui atque optimo cuique carissimus!
Quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingenii, quae summa fuit in illo, in
populari levitate consumpsit. Itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non
haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas, quam virtus
liberi populi ferre non posset. Eius
autem filii longissume diversa ratio est; qui cum omnibus est, tum optimo
cuique carissimus. In hoc spes libertatis posita est, ab hoc accepta iam salus,
huic summi honores et exquiruntur et parati sunt.
[50] Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam
timemus? Quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes,
cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae
gloriae? An hoc vidit puer; si aetate processerit, non videbit? At est
quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus. Nullus iste timor esse
debet; omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit, hanc sibi iudicem
constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. Ita enim ad
rem publicam accessit, ut eam confirmaret, non ut everteret. Omnis habeo
cognitos sensus adulescentis. Nihil est illi re publica carius, nihil vestra
auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria
dulcius.
[51] Quam ob rem ab eo non modo nihil
timere, sed maiora et meliora exspectare debetis neque in eo, qui ad D. Brutum
obsidione liberandum profectus sit, timere ne memoria maneat domestici doloris,
quae plus apud eum possit quam salus civitatis. Audebo etiam obligare fidem
meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto,
+ cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re
periculosam opinionem temeritatis. Promitto, recipio, spondeo, patres
conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem, qualis hodie sit, qualemque
eum maxime velle esse et optare debemus.
[52] [XIX] Quae cum ita sint, de Caesare
satis hoc tempore dictum habebo. Nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et
constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror, sed
tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem
adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae
esset; ob eam causam placere, uti L. Egnatuleio triennium ante legitimum tempus
magistratus petere, capere, gerere liceat. In quo, patres conscripti, non
tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio, quantus honos; in tali enim re satis
est nominari.
[53] De exercitu autem C. Caesaris ita
censeo decernendum: 'senatui placere militibus veteranis, qui Caesaris
pontificis auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius
ordinis defenderint atque defendant, iis liberisque eorum militiae vacationem
esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur,
cognoscerent, qui ager iis coloniis esset, quo milites veterani deducti essent,
qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de
agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum
veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et iis militibus,
qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules
venissent suaque nomina edidissent, quod iis auctoritas senatus populique
Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque
eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque, easque legiones bello
confecto missas fieri placere; quantamque pecunia militibus earum legionum in
singulos C. Caesar pontifex, pro praetore, pollicitus sit, tantam dari placere;
utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem
agri haberent, qui sine iniuria privatorum dividi posset; iisque militibus,
legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent, ut quibus militibus
amplissime dati, adsignati essent.' Dixi ad ea omnia, consules, de quibus
rettulistis; quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius adparabitis
ea, quae tempus et necessitas flagitat. Celeritate autem opus est; qua si
essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.
|