IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SEXTA
[1] [I]
Audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit
cuiusque sententia. Res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante
confecta est minus quidem illa severe, quam decuit, non tamen omnino dissolute.
Mora est adlata bello, non causa sublata. Quam ob rem, quod quaesivit ex me P.
Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et
vobis amicissimus, ita respondebo, ut ea, quibus non interfuistis, nosse
possitis. Causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re
publica primum referendi fuit ex eo, quod XIII Kalendas Ian. senatus me auctore
decrevit.
[2] Eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta rei
publicae; fuit enim longo intervallo ita liber senatus, ut vos aliquando liberi
essetis. Quo quidem tempore, etiamsi ille dies vitae finem mihi adlaturus
esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce
iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. Hoc vestro iudicio
tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum, ut
meminissem, quam personam impositam a vobis sustinerem. Itaque bellum nefarium
inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M.
Antonium putavi hominemque audacissimum, qui multis nefariis rebus ante
commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram
fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum; tumultum esse
decrevi; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque
incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli
insignia suscepta a senatu viderent.
[3] Itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum
valuit, ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi
adsensuri viderentur. Hodierno autem die spe nescio qua pacis obiecta remissior
senatus fuit. Nam plures eam sententiam secuti sunt
ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus
esset, per legatos experiremur. Intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam
repudiari, neque iniuria. Ad quem enim legatos? ad eumne qui, pecunia publica
dissipata atque effusa, per vim et contra auspicia inpositis rei publicae
legibus, fugata contione, obsesso senatu ad opprimendam rem publicam Brundisio
legiones accersierit, ab iis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit,
Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? Quae vobis potest cum hoc gladiatore
condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?
[4]
Quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit;
ita enim est decretum, ut si legati ad Hannibalem mitterentur. Mittuntur enim,
qui nuntient, ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne
provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani
potestate. Facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum
atque in vestra potestate sit, qui in sua numquam fuerit! Quid enim ille umquam
arbitrio suo fecit? Semper eo tractus est, quo libido rapuit, quo levitas, quo
furor, quo vinulentia; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et
latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur, ut mulieri
citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.
[5] Itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud
vos. Testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt
legatis mandata, facturum, vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus, qua
possit, habiturum. Is est enim ille, qui semper senatus iudicium et
auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. An ille id
faciat, quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui
finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam ducenta milia
admoveret? Huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et ducentis
milibus circumscriptum esse patiatur?
[6] Non is est Antonius; nam, si esset, non commisisset, ut
ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret, ne oppugnaret
Saguntum. Quod vero ita avocatur a Mutina, ut ab urbe tamquam pestifera flamma
arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! Quid? quod a senatu
dantur mandata legatis, ut D. Brutum militesque eius adeant iisque demonstrent
summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque
Romano iisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore, passurumne censetis
Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? Numquam patietur, mihi
credite. Novi violentiam, novi inpudentiam, novi audaciam.
[7] Nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut
de inportunissima belua cogitare. Quae cum ita sint, non omnino dissolutum est,
quod decrevit senatus; habet atrocitatis aliquid legatio; utinam nihil haberet
morae! Nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa
est, tum hoc bellum indiget celeritatis. Succurrendum est D. Bruto, omnes
undique copiae colligendae; horam eximere [nullam] in tali cive liberando sine
scelere non possumus.
[8] An ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam
Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum
redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam
dicere? quid negoti fuit?
[9] Sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati
natum, non otio suo, quid egit aliud, nisi ut paene corpore suo Gallia
prohiberet Antonium? Ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? Sed
praeterita omittamus; properent legati, quod video esse facturos; vos saga
parate. Est enim ita decretum, ut, si ille auctoritati senatus non paruisset,
ad saga iretur. Ibitur; non parebit; nos amissos tot dies rei gerendae
queremur. Non metuo, Quirites, ne, cum audierit Antonius me hoc et in senatu et
in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi
mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. Numquam
faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se
modestum existimari.
[10] Quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum
arbitramur? Nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius
videretur, mortem fratri esse minitatus. Etiamne ab hoc myrmillone Asiatico
senatus mandata, legatorum verba audientur? Nec enim secerni a fratre poterit, tanta
praesertim auctoritate. Nam
hic inter illos Africanus est; pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam
T. Plancus *** adulescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus
sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam
atque ita maestus rediit, ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit,
tamquam si illi aqua et igni interdictum sit; aliquando negat ei locum esse
oportere in curia, qui incenderit curiam.
[11] Nam
Trebellium valde iam diligit; oderat tum cum ille tabulis novis adversabatur;
iam fert in oculis, posteaquam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum
esse non posse. Audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre
potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O Fide! (hoc
enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen) quae potest esse maior fides quam
fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Ubi
plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio
bonorum? Quis est, qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia
sceleste?
[12] [V] Sed redeo ad amores deliciasque vestras, L.
Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit. Negatis? Numquisnam est vestrum
qui tribum non habeat? Certe nemo. Atqui illum quinque et triginta tribus
patronum adoptarunt. Rursus reclamatis? Aspicite illam a sinistra equestrem
statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? 'QUINQUE ET TRIGINTA TRIBUS
PATRONO'. Populi Romani igitur est patronus L. Antonius. Malam quidem illi
pestem! clamori enim vestro adsentior. Non modo hic latro, quem clientem habere
nemo velit, sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit, qui se
populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet?
[13] In foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam
Q.Tremuli, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem!
Tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit familiarem
suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis
depugnasset? Sed haec una statua; altera ab equitibus Romanis equo publico, qui
item ascribunt 'PATRONO'. Quem umquam iste ordo patronum adoptavit? Si
quemquam, debuit me. Sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? Agrum iis
divisit. O sordidos, qui acceperunt, improbum, qui dedit.
[14] Statuerunt etiam tribuni militares, qui in exercitu
Caesaris bis fuerunt. Quis est iste ordo? Multi fuerunt multis in legionibus
per tot annos. Iis quoque divisit Semurium. Campus Martius restabat, nisi prius
cum fratre fugisset. Sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L.
Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta
est; huic enim adsensi septemvirum acta sustulimus. Iacent beneficia Nuculae,
friget patronus Antonius. Nam possessores animo aequiore discedent; nullam
inpensam fecerant, nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim
quia non habebant.
[15] Sed illa statua palmaris, de qua, si meliora tempora
essent, non possem sine risu dicere: 'L. ANTONIO A IANO MEDIO PATRONO'. Itane?
Ianus medius in L. Antoni clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est
qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? [VI] Sed nimis multa de nugis; ad
causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis
recognosci, ut, quibuscum bellum gereretur, possetis taciti cogitare. Ego autem vos hortor, Quirites, ut,
etiamsi melius aliud fuit, tamen legatorum reditum expectetis animo aequo. Celeritas
detracta de causa est, boni tamen aliquid accessit ad causam.
[16] Cum enim legati renuntiarint, quod certe renuntiabunt,
non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam inprobus
civis qui illum civem habendum putet? Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed
tamen plures, quam re publica dignum est, qui ita loquantur: 'Ne legatos quidem
expectabimus?' Istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis
res ipsa [publica]. Quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die
contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga
sumi iuberet. Malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam
a paucis hodie vituperari.
[17]
Quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam
devorate. Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me, si bellum,
providum iudicatote. An ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de
vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? Quid enim non debeo vobis,
Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus
praetulistis? An ingratus sum? Quis minus? qui partis honoribus eosdem in foro
gessi labores quos petendis. Rudis in re publica? Quis exercitatior? qui
viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus.
[18] [VII] Quam ob rem, Quirites, consilio, quantum potero,
labore plus paene, quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. Etenim quis est
civis, praesertim hoc gradu, quo me vos esse voluistis, tam oblitus beneficii
vestri, tam immemor patriae, tam inimicus dignitatis suae, quem non excitet,
non inflammet tantus vester iste consensus? Multas magnasque habui consul
contiones, multis interfui; nullam umquam vidi tantam, quanta nunc vestrum est.
Unum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus avertere a re publica,
furorem extinguere, opprimere audaciam. Idem volunt omnes ordines, eodem
incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. Itaque senatum bene sua sponte
firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis.
[19] Venit tempus, Quirites, serius omnino, quam dignum
populo Romano fuit, sed tamen ita maturum, ut differri iam hora non possit.
Fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendum
fuit; nunc si quis erit, erit voluntarius. Populum Romanum servire fas non est,
quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. Res in extremum est
adducta discrimen; de libertate decernitur. Aut vincatis oportet, Quirites,
quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut quidvis
potius quam serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani
est propria libertas.
|