IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA OCTAVA
[1] [I]
Confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum
consulatus tui. Parum mihi visus es eos, quibus cedere non soles,
sustinere. Nam cum senatus ea virtus fuisset, quae solet, et cum re viderent
omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in
discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi
asperitatem te auctore nostra sententia, vicit L. Caesaris, amplissimi viri,
qui, verbi atrocitate dempta, oratione fuit quam sententia lenior. Quamquam is
quidem, antequam sententia diceret, propinquitatem excusavit. Idem fecerat me
consule in sororis viro, quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu
sororis moveretur et saluti populi Romani provideret.
[2] Atque ipse tamen Caesar praecipit vobis quodam modo,
patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se
dicturum fuisse, eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate
impediretur. Ergo ille avunculus; num etiam vos avunculi, qui illi estis
adsensi? At in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia
non putabant, 'tumultum' appellare malebant ignari non modo rerum, sed etiam
verborum; potest enim esse bellum, ut tumultus non sit, tumultus esse sine
bello non potest.
[3] Quid est
enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta,
ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque maiores
nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat
Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultus esse
quam bellum hinc intellegi potest, quod bello
vacationes valent, tumultu non valent. Ita fit, quem ad modum dixi, ut
bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit.
[4] Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit,
necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse; quo quid absurdius dici aut
existimari potest? Sed nimis multa de verbo; rem potius videamus, patres
conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere.
Nolumus hoc bellum videri. Quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum
Antonium auctoritatem damus, quam, ut milites fiant sine vi, sine multa,
studio, voluntate, quam, ut pecunias in rem publicam polliceantur? Si enim
belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; consensus populi Romani,
qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est.
[5] Sed
quid plura? D. Brutus oppugnatur; non est bellum. Mutina, colonia vetus
et firma, opsidetur; ne hoc quidem bellum est. Gallia vastatur; quae pax potest
esse certior? Illud vero quis potest bellum esse dicere, quo consulem,
fortissimum virum, cum exercitu misimus? Qui cum esset infirmus ex gravi
diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei
publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta,
praesertim cum illud esset aetatis; bellum contra Antonium sua sponte suscepit.
Decernendi enim tempus nondum erat; belli autem gerendi tempus si
praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni.
[6] Ergo illi nunc et eorum exercitus in pace versantur.
Non est hostis is, cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius, non est hostis,
qui consuli armatus obsistit, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia
verba nec bellica, quae paulo ante ex collegae litteris Pansa recitavit:
'Deieci praesidium, Claterna potitus sum; fugati equites, proelium commissum,
occisi aliquot.' Quae pax potest esse maior? Dilectus tota Italia decreti
sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum
esse dixit.
[7] Utrum
hoc bellum non est, an etiam tantum bellum, quantum numquam fuit? Ceteris
enim bellis, maximeque civilibus, contentionem rei publicae causa faciebat.
Sulla cum Sulpicio de iure legum, quas per vim Sulla latas esse dicebat, Cinna
cum Octavio de novorum civium suffragiis, rursus cum Mario et Carbone Sulla, ne
dominarentur indigni, et ut clarissimorum hominum crudelissimam poeniretur
necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. De
proximo bello civili non libet dicere; ignoro causam, detestor exitum.
[8] [III] Hoc bellum quintum civile geritur (atque omnia in
nostram aetatem inciderunt) primum non modo non in dissensione et discordia
civium, sed in maxima consensione incredibilique concordia. Omnes idem volunt,
idem defendunt, idem sentiunt. Cum omnes dico, eos excipio, quos nemo civitate
dignos putat. Quae est igitur in medio belli causa posita? Nos deorum
immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras,
focos, sepulchra maiorum, nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos,
patriam defendimus; contra M. Antonius id molitur, id pugnat, ut haec omnia
perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras
partim dissupet, partim dispertiat parricidis.
[9] In hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est,
quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se
confirmat, deinde omnibus portis, quo velint, deducturum. Omnes Cafones, omnes
Saxae ceteraeque pestes, quae sequuntur Antonium, aedis sibi optimas, hortos,
Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, si homines illi ac
non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos provehuntur. Ergo
habet Antonius, quod suis polliceatur; quid? nos num quid tale habemus? Di
meliora! id enim ipsum agimus, ne quis posthac quicquam eius modi possit
polliceri. Invitus dico, sed
dicendum est. Hasta Caesaris, patres conscripti, multis inprobis et spem adfert
et audaciam. Viderunt enim ex mendicis fieri repente divites, itaque
semper hastam videre cupiunt ii, qui nostris bonis imminent; quibus omnia
pollicetur Antonius.
[10] Quid?
nos nostris exercitibus quid pollicemur? Multo meliora atque maiora. Scelerum
enim promissio et iis, qui exspectant, perniciosa est et iis, qui promittunt;
nos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae,
dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta,
taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria,
nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.
[11] [IV]
Hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda
commemorat. Quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode
facere non possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum
omnibus bonis utile esset, tum praecipue mihi. Quem enim cursum industria mea
tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse
non possunt civili pace sublata.
[12] Sed quaeso, Calene, quid tu? Servitutem pacem vocas.
Maiores quidem nostri, non modo ut liberi essent, sed etiam ut imperarent, arma
capiebant; tu arma abicienda censes, ut serviamus. Quae causa iustior est belli
gerendi quam servitutis depulsio? in qua etiamsi non sit molestus dominus,
tamen est miserrimum posse, si velit. Immo aliae causae iustae, haec necessaria
est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras
dominationis Antoni. In quo bis laberis, primum quod tuas rationes communibus
interponis, deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno putas. Non, si
tibi antea profuit, semper proderit.
[13] Quin etiam de illo homine queri solebas; quid te
facturum de belua putas? Atque ais eum te esse, qui semper pacem optaris,
semper omnis civis volueris salvos. Honesta oratio, sed ita, si bonos et utilis
et e re publica civis; sin eos, qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos
velis, quid tandem intersit inter te et illos? Pater quidem tuus, quo utebar
sene auctore adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P.
Nasicae, qui Ti. Gracchum interfecit, dare solebat; eius virtute, consilio,
magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur.
[14] Quid?
nos a patribus num aliter accepimus? Ergo is tibi civis, si temporibus
illis fuisses, non probaretur, quia non omnes salvos esse voluisset. QUOD L.
OPIMIUS CONSUL VERBA FECIT DE RE PUBLICA, DE EA RE ITA CENSUERUNT, UTI L.
OPIMIUS CONSUL REM PIBLICAM DEFENDERET. Senatus haec verbis, Opimius armis. Num
igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares aut Q. Metellum,
cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus, complures
alios summos viros, qui cum Opimio consule armati Gracchum in Aventinum
persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave vulnus accepit, interfectus est
Gracchus et M. Fulvius consularis eiusque duo adulescentuli filii. Illi igitur
viri vituperandi; non enim omnis civis salvos esse voluerunt.
[15] [V]
Ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam
defendendam dedit: L. Saturninus tribunus pl. , C. Glaucia praetor est
interfectus. Omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae,
Crassi arma sumpserunt. Num aut consules illos aut clarissumos viros
vituperandos putas? Ego Catilinam perire volui. Num tu, qui omnes salvos vis,
Catilinam salvum esse voluisti? Hoc interest, Calene, inter meam sententiam et
tuam: Ego nolo quemquam civem committere, ut morte multandus sit; tu, etiamsi
commiserit, conservandum putas. In corpore si quid eius modi est, quod reliquo
corpori noceat, id uri secarique patimur, ut membrum aliquod potius quam totum
corpus intereat. Sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est
pestiferum, amputetur.
[16] Dura vox; multo illa durior: 'Salvi sint inprobi,
scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!' Uno
in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. Ego P. Clodium arbitrabar
perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu
contra sanctum, temperantemm innocentem, modestum, retinendum civem et
optandum. In hoc uno te plurimum vidisse, me multum errasse concedo. Nam quod
me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. Vehementer me agere
fateor, iracunde nego. Omnino irasci non temere soleo, ne si merentur quidem.
[17] Itaque sine verborum contumelia a te dissentire
possum, sine animi summo dolore non possum. Parva est enim mihi tecum aut parva
de re dissensio? ego huic faveo, tu illi? Immo vero ego D. Bruto faveo, tu M.
Antonio; ego conservari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. [VI]
An hoc negare potes, qui omnes moras interponas, quibus infirmetur Brutus,
melior fiat Antonius? Quousque enim dices pacem velle te? Res geritur,
+conductae liniae sunt, pugnatur acerrime. Qui intercurrerent, misimus tris principes
civitatis. Hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius; tu tamen permanes
constantissimus defensor Antoni.
[18] Et quidem, quo melior senator videatur, negat se illi
amicum esse debere; cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. Vide,
quanta caritas sit patriae; cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa
defendit Antonium. Ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non
animo aequo audio. Quousque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem
finem facit belli, per quem lata est urbs ea, sine qua numquam ex Transalpinis
gentibus maiores nostri triumphaverunt? Quo quidem tempore populus Romanus
ingemuit; quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius
civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.
[19] Caesar ipse, qui illis fuerat iratissimus, tamen
propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid
iracundiae remittebat; te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis
potest? Rursus iam me irasci fortasse dices. Ego autem sine iracundia dico
omnia, nec tamen sine dolore animi; neminem illi civitati inimicum esse
arbitror, qui amicus huic sit civitati. Excogitare, quae tua ratio sit, Calene,
non possum. Antea deterrere te, ne popularis esses, non poteramus; exorare
nunc, ut sis popularis, non possumus. Satis multa cum Fufio ac sine odio omnia,
nihil sine dolore. Credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo
laturum amici.
[20] [VII] Venio ad reliquos consularis, quorum nemo est
(iure hoc meo dico), quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii
maximam, alii mediocrem, nemo nullam. Quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! Iterum
legatos? Quid, si ille faceret inducias? Ante os oculosque legatorum tormentis
Mutinam verberavit, opus ostendebat munitionemque legatis, ne punctum quidem
temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. Ad hunc legatos? cur? an
ut eorum reditu vehementius pertimescatis?
[21] Equidem cum ante legatos decerni non censuissem, hoc
me tamen consolabar, quod, cum illi ab Antonio contempti et reiecti
revertissent renuntiavissentque senatui non modo illum de Gallia non
discessisse, uti censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem
sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, sperabam fore ut omnes inflammati odio,
excitati dolore armis, equis, viris D. Bruto subveniremus. Nos etiam
languidiores postea facti sumus, quam M. Antoni non solum audaciam et scelus,
sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus.
[22] Utinam L. Caesar valeret, Servius Sulpicius viveret!
multo melius haec causa ageretur a tribus, quam nunc agitur ab uno. Dolenter
hoc dicam potius quam contumeliose: Deserti, deserti, inquam, sumus, patres
conscripti, a princibus. Sed (saepe iam dixi) omnes in tanto periculo, qui
recte et fortiter sentient, erunt consulares. Animum nobis adferre legati
debuerunt; timorem attulerunt (quamquam mihi quidem nullum), quamvis de illo,
ad quem missi sunt, bene existiment; a quo etiam mandata acceperunt.
[23] [VIII] Pro di immortales! ubi est ille mos virtusque
maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus
esset et verbis senatus nuntiasset, ut ab Alexandrea discederet, quam obsidebat,
cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se
+renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset, quid facturus esset, quam
ex illa circumscriptione exisset. Praeclare; senatus enim faciem secum
attulerat auctoritatemque populi Romani. Cui qui non paret, non ab eo mandata
accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus.
[24] An ego ab eo mandata acciperem, qui senatus mandata
contemneret, aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem, qui imperatorem
populi Romani senatu prohibente opsideret? At quae mandata! qua adrogantia, quo
stupore, quo spiritu! Cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam
mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero
tum fuit aedilis, cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris
ceciderunt.
[25] At
quam modesta mandata! Ferrei sumus, patres conscripti, qui quicquam huic
negemus. 'Utramque provinciam', inquit 'remitto, exercitum depono, privatus
esse non recuso.' Haec sunt enim verba. Redire ad se videtur. 'Omnia
obliviscor, in gratiam redeo.' Sed quid adiungit? 'si legionibus meis sex, si
equitibus, si cohorti praetoriae praemia agrumque dederitis.' Iis etiam praemia
postulat, quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. Addit
praeterea, ut, quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ii, quibus dati
sint.
[26] Hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores
nostri annonae perfugia ducebant. [IX] Cavet mimis, aleatoribus, lenonibus,
Cafoni etiam et Saxa cavet, quos centuriones pugnaces et lacertosos inter
mimorum et mimarum greges collocavit. Postulat praeterea, ut [chirographorum]
sua [et commentariorum] collegaeque sui decreta maneant. Quid laborat, ut
habeat, quod quisque mercatus est, si, quod accepit, habet, qui vendidit? et ne
tangantur rationes ad Opis, id est, ne septiens miliens reciperetur, ne fraudi
sit septemviris, quod egissent. Nucula hoc, credo, admonuit; verebatur
fortasse, ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt iis, qui secum
sint, quicquid contra leges commiserint. Mustelae et Tironi prospicit; de se
nihil laborat;
[27] quid enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam
attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? Sed quid est, quod de iis
laboret? Postulat enim, ne sua iudiciaria lex abrogetur. Quo impetrato quid est
quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? Neque tamen nos urget mandatis
pluribus; remittit aliquantum et relaxat. 'Galliam' inquit 'togatam remitto,
comatam postulo' (otiosus videlicet esse mavult) 'cum sex legionibus', inquit,
'iisque suppletis ex D. Bruti exercitu', non modo ex dilectu suo, tamdiuque ut
optineat, dum M. Brutus C. Cassius consules prove consulibus provincias
optinebunt. Huius comitiis Gaius frater (eius est enim annus) iam repulsam
tulit.
[28] 'Ipse
autem ut quinquennium', inquit, 'optineam'. At istud vetat lex Caesaris, et tu
acta Caesaris defendis. [X] Haec tu mandata, L. Piso, et tu, L.
Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre, verum auribus accipere
potuistis? Sed, ut suspicor, terror erat quidam, nec vos ut legati apud illum
fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere
potuistis. Et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non
possem, non nimis irati revertistis. Vobis M. Antonius nihil tribuit
clarissimis viris legatis populi Romani; nos quid non legato M. Antoni Cotylae
concessimus? Cui portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum
patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in
codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi contra
suam dignitatem venditabant.
[29] O di immortales! quam magnum est personam in re
publica tueri principis! quae non animis solum debet, sed etiam oculis servire
civium. Domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere
hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Quod autem est
periculum? Nam si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est
aut mors proposita victo, quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo
potest. Turpis autem fuga mortis omni est morte peior.
[30] Nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam,
qui invideant alicuius constantiae, qui labori eius, qui eius perpetuam in re
publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste
ferant. Omnes id quidem facere debebanus, eaque erat non modo apud maiores
nostros, sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper
aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere.
[31] Ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria
teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie,
simul atque luceret, facere omnibus conveniendi sui potestatem; nec eum
quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat in
curiam. Huius industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ii, quos
oportebat, secundo autem loco, ne alterius labori inviderent.
[32] [XI] Etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis
sexennio post sumus ingressi diutiusque servitutem perpessi, quam captivi servi
frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores
liberandi populi Romani causa recusare debemus? Equidem, patres conscripti,
quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui
tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque
perturbatione rei publicae non differre vestitu. Non enim ita gerimus nos hoc
bello consulares, ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris
insignia, cum partim e nobis ita timidi sint, ut omnem populi Romani
beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi, ut se hosti
favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile
patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. Hunc enim reditu ad Antonium
prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant.
Quibus geram morem. Redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege, ne umquam
Romam revertatur. Ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica
in gratiam redierint, veniam et inpunitatem dandam puto.
[33] Quas ob res ita censeo: 'Eorum, qui cum M. Antonio
sint, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A.Hirtium consules
aut ad D. Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro
praetore ante Idus Martias primas adierint, iis fraudi ne sit, quod cum M.
Antonio fuerint. Si quis eorum, qui cum M. Antonio sunt, fecerit, quod honore
praemiove primo quoque die ad senatum referant. Si quis post hoc senatus consultum ad Antonium
profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem
publicam fecisse.'
|