IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA NONA
[1] [I] Vellem di
immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo
quaereremus. Nec vero dubito, quin, si ille vir legationem renuntiare
potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris
futurus, non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in
tanto officio tantoque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret,
sapientia omnis, subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam
reliquit.
[2] Quodsi cuiquam iustus honos habitus est in morte
legato, in nullo iustior [quam in Ser. Sulpicio] reperietur. Ceteri, qui in
legatione mortem obierunt, ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu
profecti sunt, Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe
profectus est, nulla revertendi. Qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem
valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus
vel extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur.
Itaque non illum vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas
viarum, non morbus ingravescens retardavit, cumque iam ad congressum
colloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione
obeundi sui muneris excessit e vita.
[3] Ut
igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare, quod et nos ad honorandum Ser. Sulpicium
cohortatus es et ipse multa copiose de illius laude dixisti. Quibus a te dictis
nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio, clarissimo viro,
respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi
ei, qui ferro esset in legatione interfectus. Ego autem, patres conscripti, sic
interpretor sensisse maiores nostros, ut causam mortis censuerint, non genus
esse quaerendum. Etenim cui legatio ipsa causa mortis fuisset, eius monumentum
exstare voluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines legationis munus
audacius. Non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum, a quo
ipsa exempla nata sunt explicandum.
[4] [II]
Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis
interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris. Iustus
honos; iis enim maiores nostri, qui ob rem publicam mortem obierant, pro brevi
vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Ottavi, clari viri et magni, qui
primus in eam familiam, quae postea viris fortissimis floruit, attulit
consulatum, statuam videmus in rostris. Nemo tum novitati invidebat,
nemo virtutem non honorabat. At ea fuit legatio Octavi, in qua periculi
suspicio non subesset. Nam cum esset missus a senatu ad animos regum
perspiciendos liberorumque populorum maximeque, ut nepotem regis Antiochi,
eius, qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos
alere prohibiret, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus.
[5] Reddita est ei tum a maioribus statua pro vita, quae multos
per annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae memoriam sola
restaret. Atqui et huic et Tullo Cluilio et L. Roscio et Sp. Antio et C.
Fulcinio, qui a Veientium rege caesi sunt, non sanguis, qui est profusus in
morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori fuit. [III] Itaque, patres
conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolorem equidem tanto rei
publicae vulnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse
ornandam putarem. Nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa
legatio? Secum enim ille mortem extulit, quam, si nobiscum remansisset, sua
cura, optimi filii fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset.
[6] At ille cum videret, si vestrae auctoritati non
paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re
publica susceptum vitae finem fore, maluit in maximo rei publicae discrimine
emori quam minus, quam potuisset, videri rei publicae profuisse. Multis illi in
urbibus, iter qua faciebat, reficiendi se et curandi potestas fuit. Aderat et
hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio, qui
una erant missi, ad requiescendum et vitae suae consulendum. At ille properans,
festinans, mandata vestra conficere cupiens in hac constantia modo adversante
perseveravit.
[7] Cuius cum adventu maxime perturbatus esset Antonius,
quod ea, quae sibi iussu vestro denuntiarentur, auctoritate erant et sententia
Ser. Sulpici constituta, declaravit, quam odisset senatum, cum auctorem senatus
exstinctum laete atque insolenter tulit. Non igitur magis Leptines Octavium nec
Veientium rex eos, quos modo nominavi, quam Ser. Sulpicium occidit Antonius. Is
enim profecto mortem attulit, qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad
posteritatis memoriam pertinere arbitror extare, quod fuerit de hoc bello
iudicium senatus. Erit enim
statua ipsa testis bellum tam grave fuisse, ut legati interitus honoris
memoriam consecutus sit.
[8] [IV]
Quodsi excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae
recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur, quin honore mortui, quam
vivo iniuriam fecimus, sarciamus. Vos enim, patres conscripti (grave dictu est sed dicendum tamen), vos,
inquam, Ser. Sulpicium vita privastis; quem cum videretis re magis morbum quam
oratione excusantem, non vos quidem crudeles fuistis (quid enim minus in hunc
ordinem convenit?), sed, cum speraretis nihil esse, quod non illius auctoritate
et sapientia effici posset, vehementius excusationi obstitistis atque eum, qui
semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset, de sententia deiecistis.
[9] Ut
vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior, quam aures Ser. Sulpici
ferre didicissent, tum vero denique filium meque seduxit atque ita locutus est,
ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. Cuius nos virtutem
admirati non ausi sumus adversari voluntati. Movebatur singulari pietate
filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat; sed uterque
nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem
ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se, quod
velletis, esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum, cuius ipse
auctor fuisset; quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie
prosecuti sumus. Qui quidem discedens mecum ita locutus est, ut eius oratio
omen fati videretur.
[10] [V] Reddite igitur, patres conscripti, ei vitam, cui
ademistis. Vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum. Perficite, ut is
quem vos inscii ad mortem misistis, immortalitatem habeat a vobis. Cui si
statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius legationem
posteritatis obscurabit oblivio. Nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit
praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Semper illius
gravitatem, constantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam atque
prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. Nec vero silebitur admirabilis
quaedam et incredibilis ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate
explicanda scientia. Omnes ex omni aetate, qui in hac civitate intellegentiam
iuris habuerunt, si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint
comparandi. Nec enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit.
[11] Ita ea quae proficiscebantur a legibus et ab iure
civili, semper ad facilitatem aequitatemque referebat neque instituere litium
actiones malebat quam controversias tollere. Ergo hoc statuae monumento non
eget, habet alia maiora. Haec enim statua mortis honestae testis erit, illa
memoria vitae gloriosae, ut hoc magis monimentum grati senatus quam clari viri
futurum sit.
[12] Multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili
videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis,
ut si ille adesset. Est autem
ita adfectus, ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit, quam ille maeret
patris. Et quidem etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere,
ut videatur honorem debitum patri praestitisse. Quamquam nullum monumentum
clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis,
constantiae, pietatis, ingenii filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut
nullo solacio levari potest.
[13] [VI] Mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in
nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus in morte,
aenea statua futura, et ea pedestris, quam inaurata equestris, qualis L. Sullae
primum statuta est. Mirifice enim Servius maiorum continentiam diligebat, huius
saeculi insolentiam vituperabat. Ut igitur, si ipsum consulam, quid velit, sic
pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno;
quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et
leniet.
[14] Atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P.
Servili sententia comprobari necesse est, qui sepulchrum publice decernendum
Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. Nam si mors legati sine caede atque
ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae, qui maximus
haberi potest mortuo? Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn.
Octavio, cur, quod illi datum est, huic dandum esse non censet? Maiores quidem
nostri statua multis decreverunt, sepulchra paucis. Sed statuae intereunt
tempestate, vi, vetustate, sepulchrorum autem sanctitas in ipso solo est, quod
nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera extinguuntur, sic
sepulchra sanctiora fiunt vetustate.
[15] Augeatur igitur isto honore etiam is vir, cui nullus
honos tribui non debitus potest; grati simus in eius morte decoranda, cui
nullam iam aliam gratiam referre possumus. Notetur etiam M. Antoni nefarium
bellum gerentis scelerata audacia. His enim honoribus habitis Ser. Sulpicio
repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna.
[VII] Quas ob res ita censeo: 'cum Ser. Sulpicius Q. f. Lemonia Rufus
difficillimo rei publicae tempore gravi periculosque morbo adfectus
auctoritatem senatus, salutem rei publicae vitae suae praeposuerit contraque
vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni, quo senatus eum
miserat, perveniret, isque cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus
vitam amiserit maximo rei publicae tempore, eiusque mors consentanea vitae
fuerit sanctissime honestissimeque actae, in qua saepe magno usui rei publicae
Ser. Sulpicius et privatus et
in magistratibus fuerit:
[16] cum
talis vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser.
Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui
circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius
quoquo versus pedes quinque habere, quod is ob rem publicam mortem obierit,
eamque causam in basi inscribi; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter
ambove, si iis videatur, quaestoribus urbis imperent, ut eam basim statuamque
faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam
pecuniam redemptori adtribuendam solvendamque curent. Cumque antea
senatus auctoritatem suam in virorum fortium funeribus ornamentisque
ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri.
[17] Et
cum Ser. Sulpicius Q. f. Lemonia Rufus ita de re publica meritus sit, ut iis
ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare
aediles curules edictum, quod de funeribus habeant, Ser. Sulpici Q. f.
Lemonia Rufi funeri remittere; utique locum sepulchro in campo Esquilino C.
Pansa consul, seu quo in loco videbitur, pedes triginta quoquo versus adsignet,
quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulchrum ipsius, liberorum posterorumque
eius esset, uti quod optimo iure publice sepulchrum datum esset.'
|